Carta Almarrici de Hebergeria et Gaufridi, dicti Bataille, de concessione duarum peciarum terræ et dimidii arpenti, apud Pedem-Lavatum et Vallem-Hubout.
- A Original en parchemin scellé1. — Inv., p. 145, l. 1, nº 2.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Universis presentes litteras inspecturis, Almarricus de
Hebergeria et Gaufridus, dictus Bataille, milites, salutem in
Domino :
Noveritis quod ego Almarricus,
miles predictus, volo, laudo et consencio quod religiosi viri abbas et
conventus Vallium Sarnaii teneant et possideant, in
perpetuum, pacifice et quiete, in manu mortua, sine coactione vendendi vel extra
manum suam ponendi, duas pecias terre et dimidium arpentum ; quas quidem terras
et dimidium arpentum dederunt predictis religiosis in elemosinam Eustachius, clericus, quondam filius defuncti Egidii de Nealfa, mater dicti
Eustachii, et Michael de
Brocia ; quarum una, quam dedit dictus Eustachius, clericus, sita est in territorio quod
dicitur Pes-Lavatus1, proxima terre Raginaldi de
Aqua, ex una parte, et terre Malet, de Chateron, ex altera ; altera autem
pecia, quam dedit mater dicti clerici, sita est in dicto territorio, juxta
terram Godefridi de Plesiaco, ex una parte, et
limitem de Greignon qui
ducit ad Bretachiam : predictum autem dimidium arpentum
terre dedit dictis religiosis Michael de Brocia
supradictus, situm in territorio quod dicitur Vallis-Hubout, juxta terras des Esbisoers, ex parte
una, et terram Michaelis Ballivi, ex
altera.
Que omnia predicta sita sunt in censiva et dominio
Johannis de Arsicio, militis, movencia in secundo
loco de feodo meo ; totum jus quod habebam vel habere poteram in omnibus et
singulis premissis in dictos religiosos penitus transferendo.
Et quantum ad omnia premissa tenenda et firmiter observanda me obligo, et
heredes et successores meos relinquo in posterum obligatos.
Ego autem predictus Gaufridus,
miles, donationem factam de omnibus et singulis superius
annotatis, moventibus de feodo meo in tercio loco, volo, laudo et consencio, et
quod ipsi religiosi predicta omnia de cetero teneant et possideant, pacifice et
quiete, in manu mortua, sine coactione vendendi vel extra manum suam ponendi ;
ad que omnia premissa tenenda et firmiter observanda me, meos heredes et
successores obligo et relinquo in posterum obligatos.
In cujus rei testimonium et munimen, predictis religiosis presentes litteras
sigillorum nostrorum munimine dedimus roboratas.