" C. de donacione cujusdam domas site aput Montem-Lethericum quam donaverunt nobis Symon, dictus Haoys, et Acelina, ejus uxor. "

  • A Original en parchemin scellé. — Inv., p. 1, nº 5.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, salutem in Domino : Notum facimus quod Symon, dictus Haouys, et Acelina, ejus uxor, asseruerunt se habere et possidere, ex conquestu suo, quamdam domum, sitam apud Montem-Lethericum ante forum1, contiguam, ex una parte, domui defuncti Herberti, dicti Magistri, et ex altera parte, domui predicti Symonis, in censiva domini regis Francie, ad tres denarios tantum modo censuales, , annuatim, ut dicitur, persolvendos. Asseruerunt etiam quod ipsi predictam domum, sicut se comportat ante et retro, in longitudine et latitudine, ex certa scientia et mera liberalitate, donatione facta inter vivos, ob remedium animarum suarum, in puram et perpetuam elemosinam, dederant et concesserant, , religiosis viris abbati et conventui Vallis Sarnaii ; sed super predicta donacione alium factum fuerat instrumentum : propter quod predicti Symon et Acelina ratas, gratas et firmas habentes donacionem et concessionem predictas, asseruerunt et recognoverunt coram nobis se dedisse, concessisse et ex nunc in perpetuum quitasse predictam domum, sicut se comportat, ante et retro, in longitudine et latitudine, ob remedium animarum suarum, in puram et perpetuam elemosinam, religiosis supradictis ; ita quod possint de predicta domo, tanquam de sua propria, suam penitus facere voluntatem ; transferantes ex nunc in perpetuum in dictos religiosos omne jus, dominium, proprietatem, possessionem, que sibi competebant vel competere poterant in predicta domo, nichil sibi in predicta domo retinendo ; promittentes, etc........ In cujus rei memoriam et testimonium, presentes litteras sigillo curie Parisiensis roboravimus. mercuris in vigilia Epiphanie Domini.