" De mortificatione terre site apud Crechias, quam vendidit nobis Johannes, armiger, de Pomeret. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 142, l. 1, nº 11.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, salutem in Domino : Notum facimus quod Johannes de Poumeret, armiger, et domicella Ysabellis, ejus uxor, asseruerunt quod ipsi habebant, tenebant et possidebant, de conquestu suo, quandam peciam terre arabilis, continentem, ut dicebant, decem arpenta terre vel circiter, sitam in loco qui vocatur Vallis-Frogeri, contiguam, ex una parte, terrarum religiosorum virorum abbatis et conventus Vallium Sarnaii, et ex altera parte, terre domini Thome de Chaumucon, militis1. Quam peciam terre, prout se comportat in longo loco, prefati Johannes et Ysabellis, ejus uxor, recognoverunt et confessi sunt se vendidisse et im perpetnum quittavisse prefatis religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnaii, pro viginti quinque libris parisiensibus, etc.................... Preterea Gaufridas de Limos, miles, Stephanus, ipsius Gaufridi frater, et Stephanus de Chaumucon, clericus, procuratores, ut dicebant, quilibet eorum in solidum, Ade de Limos, armigeri, coram nobis constituti, habentes litteras procuratorias pro ipso Adam et nomine ipsius sub sigillo curie Parisiensis, ut prima facie apparebat, quarum litterarum exhibitarum in judicio ab eisdem procuratoribus tenor talis est :
Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie
Parisiensis, salutem in
Domino :
Notum facimus quod Adam de Limos, armiger, proponens, ut dicebat, in
subsidium regni Sicilie peregre proficisci, dominum Gaufridum de Lymos, militem, ejus fratrem,
Stephanum, ejus fratrem, et Stephanum de Chaumucon, clericum, et Johannem de
Poumeret, exhibitores
presencium, suos fecit, constituit ac etiam ordinavit procuratores legitimos et
nuncios speciales, utrumque eorum sive quemlibet in solidum, ita quod non sit
melior occupantis condicio, in omnibus et singulis causis suis et negociis que
et quas habet et habiturus est, tam pro se quam contra se, contra quascumque
personas ecclesiasticas et seculares, coram quibuscumque videlicet ordinariis,
delegatis, subdelegatis, arbitris et aliis quibuscumque, et maxime ad petendum
et recipiendum omnia et singula debita sua que sibi debentur ex quacumque causa,
ordinandi et disponendi de bonis suis, prout eis melius visum fuerit expedire ;
dans eisdem procuratoribus et eorum alteri in solidum potestatem et mandatum
speciale agendi pro ipso, ipsum defendendi, conveniendi, reconveniendi,
transigendi, paciscendi, compromittendi, excipiendi, replicandi, expensas
petendi et recipiendi et jurandi super eisdem, interlocutorias
et diffinitivas sententias audiendi, et prestandi in manum suam cujuslibet
generis sacramentum quod postulat ordo juris, finem et refutationem faciendi,
alium vel alios procuratorem seu procuratores loco ipsorum vel alterius eorum
substituendi, appellandi appellationem suam, prosequendi fructus et exitus
tocius terre sue, petendi et recipiendi terram suam, obligandi seu ad firmam
dandi, et omnia alia et singula faciendi, que ipse faceret et facere posset si
presens esset, ratum habiturus et gratum quicquid per dictos procuratores vel
eorum alterum substitutum seu substitutos ab ipsis vel eorum altero in premissis
pro ipso factum fuerit seu etiam procuratum ; promittens sub ypotheca rerum
suarum judicatum solvi pro dictis procuratoribus vel eorum altero substituto seu
substitutis, si necesse fuerit.
Et hec universis tenore presencium significamus.
Dictam venditionem, prout superius est, expressam et factam, voluerunt,
concesserunt, laudaverunt atque nomine procuratorio ipsius
Ade acceptaverunt, et de non veniendo contra ipsam
venditionem jure aliquo, nomine procuratorio ipsius Ade,
fidem in manu nostra prestiterunt corporalem.
Preterea prefatus Stephanus de Limos, armiger, frater dicti
Ade, dictam venditionem, ut dictum est, factam
voluit, concessit, laudavit et acceptavit et eisdem religiosis ipsam peciam
terre sic venditam admortificavit.
Et voluit et concessit idem Stephanus,
armiger, etc........
In cujus rei testimonium, sigillum curie Parisiensis
presentibus litteris, ad petitionem predictorum venditorum et dicti
Stephani, duximus apponendum.