Clemens papa IIIIus, de libertatibus abbatiæ Vallium Sarnaii.
- A Original en parchemin bullé. — Inv., p. 50, I. F.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Clemens, episcopus, servus servorum
Dei, dilectis filiis abbati et conventui
Vallium Sarneii, salutem et apostolicam
benedictionem :
Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo
exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducitur
effectum.
Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis
postulationibus grato concurrentes assensu, omnes libertates et immunitates a
predecessoribus nostris romanis pontificibus, sive per privilegia seu alias
indulgentias, vobis aut monasterio vestro concessas, nec non libertates et
exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus vel aliis Christi fidelibus rationabiliter vobis indultas, sicut eas
juste ac pacifice obtinetis, vobis et per vos eidem monasterio auctoritate
apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus.
Nulli ergo, etc...............................
Datum Perusii,