" Carta officialis curie Carnotensis, super quadam platea empta per manum Thome familiaris nostri apud Bercherias. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 15, l. 6, nº 4.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie
Carnotensis, salutem in
Domino :
Noveritis quod Johannes Morelli vendidit et nomine
venditionis concessit Thome Anglici, de
Bercheriis, servienti monachorum Vallium
Sarnaii, quamdam plateam quam dictus
Johannes dicebat se habere apud
Bercherias-la-Meingot, justa domum dictorum monachorum, moventem
ex hereditate dicti Johannis, sitam, utdicitur, in censiva
dictorum religiosorum, et Stephani Carbonnarii, pro
tresdecim libris carnotensibus, etc.............................
Maria vero, uxor dicti
Johannis, quitavit dicto emptori et ejus heredibus
seu successoribus, per fidem suam in manu nostra prestitam, de assensu et
voluntate dicti Johannis, mariti sui, non vi nec dolo ad hoc inducta, immo
spontanea voluntate, quidquid juris ipsa in dicta platea vendita habebat vel
habere poterat vel debebat, ratione dotis seu dotalicii seu quacunque alia
racione.
Preterea Jaquelina, relicta Gilonis, majoris de
Bercheriis, dictam vendicionem coram
nobis voluit, laudavit et concessit et dicto emptori quidquid juris in ea
habebat seu habere poterat, racione dotis seu dotalicii seu alia quacunque
racione, quittavit, et ejusdem emptoris heredibus ; promittens,
etc..................
In cujus rei testimonium et munimen, ad peticionem dictarum personarum,
presentibus litteris sigillum curie Carnotensis duximus
apponendum.