" De masura quam dederunt nobis Pilete et uxor ejus, anno M CC LXIXo. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 65, l. 7, nº 27.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Universis presentes litteras inspecturis, Gaufridus de Bellomonte, regni Sycilie et ecclesie Baiocensis cancellarius, salutem in Domino : Noverint universi quod vir venerabilis dominus Johannes de Troussolio, canonicus Parisiensis1, fidelis noster, asseruit quod Guillelmus, dictus Pilete, de Athiis, et defuncta Avelina, quondam uxor ejus, dederunt et concesserunt, in puram et perpetuam elemosinam, tempore quo dicta Avelina vivebat, religiosis viris abbati et conventui Vallis Sarnaii et eorum ecclesie, im perpetuum, quamdam masuram, sicut se comportat, cum omnibus pertinenciis suis, sitam apud Athis-super-Urgiam, contiguam domui dictorum abbatis et conventus, et unum arpentum terre pertinens ad dictam masuram ; et sunt sita dicta masura et dictum arpentum terre in censiva ipsius Johannis, canonici Parisiensis, quam in feodum tenet a nobis. Qui quidem dominus Johannes de Troussolio, canonicus Parisiensis, voluit et concessit coram nobis expresse quod dicti abbas et conventus predictam masuram, sicut se comportat, cum omnibus suis pertinenciis, quitam et liberam ab omni onere censuali in manu mortua habeant, teneant et possideant, sine coactione vendendi, distrahendi aut extra manum suam ponendi, pacifice et quiete, in futurum. Et promisit dictus dominas Johannes de Troussolio, etc......
Pro qua concessione, ut dictum est, facta, dicti abbas et conventus dederunt et
concesserunt im perpetuum eidem domino Johanni de
Troussolio et ejus heredibus predictum arpentum terre arabilis ;
item duo alia arpenta terre arabilis sita, videlicet arpentum et
dimidium ad Ulmum de Contins, et dimidium arpentum supra Plantas ; item et
duos solidos parisienses annui redditus super duobus arpentis terre
sitis ultra Urgiam, contiguis terris Johannis Pigon et terre Bernardi de
Furno ; tali modo quod tria arpenta terre predicta et dicti
duo solidi annui redditus in feodo ipsius Johannis, quod tenet a
nobis immediate, remanebunt.
Nos vero, in cujus feodo predicta masura et terre predicte consistunt, predicta
omnia et singula, prout superius sunt expressa, volumus, laudamus, ratificamus
et approbamus.
Et quantum ad predicta tenenda et observanda idem dominus
Johannes se et heredes suos ac successores quoslibet
obligavit, et nos similiter ad hoc heredes et successores nostros specialiter
obligamus.
In cujus rei testimonium, sigillum nostrum, una cum sigillo dicti
domini Johannis, presentibus litteris duximus
apponendum.
1 « Stephanus Vindocinensis.