De venditione cujusdam domus apud Sarnayum villam, in Burgo-Novo.

  • B Copie du XVIe siècle. — Inv., p. 30, l. W.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, salutem in Domino : Notum facimus quod Matheus, clericus, et Juliana, ejus uxor, asseruerunt coram nobis quod ipsi habebant, tenebant et possidebant quandam medietatem cujusdam domus site apud Sarnayum villam, in Burgo-Novo, in censiva religiosorum virorum abbatis et conventus Vallium Sarnaii, in decem denariis parisiensibus capitalis census tantummodo oneratam, contiguam domui Marescali, ex una parte, et ex altera, domui Roberti Normanni. Quam siquidem domus predicte medietatem predicti Matheus et Juliana, ejus uxor, recognoverunt et confessi sunt se vendidisse et ex nunc in perpetuum, venditionis nomine, quitavisse prefatis religiosis abbati et conventui Vallium Sarnaii, ab eisdem et successoribus suis ex nunc in perpetuum tenendam, habendam et possidendam, pro sex libris parisiensibus, etc.............

.

1 « Jordanus.