" Guillelmi de Tyvervalle, militis, super II sextariis bladi. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 140, l. 7, nº 12.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Universis presentes litteras inspecturis, ego Guillelmus de Tyvervalle, miles, salutem in Domino sempiternam : Noveritis quod ego, ob remedium anime mee, Eustachie et Johanne, uxorum mearum, necnon et liberorum meorum, dedi et concessi, donatione facta inter vivos, in puram et perpetuam elemosinam, religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnaii duos sextarios bladi annui redditus, super hereditatem meam de Alneto, volens et concedens quod predicti religiosi habeant et percipiant ex nunc in perpetuum dictos duos sextarios bladi annuatim, in granchia mea de [Alne]to, per manus heredum meorum seu illorum qui dictam hereditatem possidebunt, excolent et tenebunt, ad terminum quod ipsi religiosi consueverunt habere et percipere octo sextarios bladi annui redditus, in quibus eisdem religiosis teneor ab antiquo et de quibus dicti religiosi diu sunt, fuerunt et erunt in possessione habendi et percipiendi annuatim in granchia mea de Alneto ; promittens, etc......
In cujus donacionis perpetuam firmitatem et testimonium, presentes litteras
dedi predictis religiosis sigillo proprio roboratas.