" De XII solidis annui redditus apud Gonnessiam. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 140, l. 7, nº 3.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, salutem in Domino : Notum facimus quod Petrus de Barra, burgensis de Gonnessia, et Matildis, ejus uxor, asseruerunt quod cum religiosi viri abbas et conventus monasterii Vallium Sarnaii haberent, tenerent et possiderent quandam masuram, sitam apud Gonnessiam, contiguam, ex una parte, ecclesie sancti Nicholai de Gonnessia, chiminio intermedio, et ex altera, terre Odonis, dicti Mali-Viarii, recognoverunt et confessi sunt ipsi Petrus et Matildis se a predictis religiosis predictam masuram, prout cum suis pertinentiis se comportat, recepisse et retinuisse, pro duodecim solidis parisiensium annui incrementi census seu redditus, habendis et percipiendis super dicta masura et ejus pertinenciis a dictis religiosis et successoribus eorum, duobus terminis annuatim, perpetuo, sub condicionibus infrascriptis ; quos siquidem duodecim solidos parisiensium annui incrementi census seu redditus, predicti Petrus et Matildis promiserunt se reddituros et soluturos dictis religiosis et successoribus eorum vel eorum certo mandato seu nuncio, annis singulis, terminis snbsequentibus, in hunc modum, videlicet medietatem et aliam medietatem , sub tali condicione adjecta ab eis et concessa coram nobis expresse super hoc ab eisdem quod ipsi vel eorum heredes aut causam ab eis in dicta masura habituri, pro qualibet solutionum predictarum in qua defecerint, solvent et solvere ac reddere tenebuntur predictis religiosis et eorum successoribus vel eorum mandato seu nuncio duos solidos parisienses, pro expensis nuncii ipsorum religiosorum, quem ipsi religiosi pro dicto censu recipiendo quolibet dictorum terminorum duxerint destinandum. In cujus masure meliorationem ipsi Petrus et Matildis tenentur et promiserunt sub fide prestita ponere et replicare quadraginta solidos parisiensium infra duos annos ex nunc continue subsequentes ; pro qua siquidem melioratione sic ponenda ipsi Petrus et Matildis quandam peciam terre arabilis, unum quarterium vel circiter continentem, sitam in territorio de Thauvers, contiguam terre Johannete, filie Falcaudi Larnonnier, ex una parte, et ex altera, terre Marate, filie Johannis Morelli, dictis religiosis et eorum successoribus ac monasterio eorumdem in contraplegium obligarunt, ac quantum ad hoc juridictioni curie Parisiensis nichilominus supponendo. In cujus rei testimonium et munimen, sigillum curie Parisiensis, ad requisitionem ipsorum conjugum, presentibus litteris duximus apponendum. .