" De XLI solidis parisiensibus annui redditus super quamdam masuram traditam Richardo, dicto Peufart, apud Gamilliacum. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 81, l. 10, nº 12.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Noverint universi presentes et futuri quod ego Ricardus Peufart, de Gamelliaco, teneor religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarneii in quadraginta et uno solidis parisiensium annui redditus, reddendis eisdem religiosis et eorum successoribus, singulis annis, , pro quadam masura, quam ab ipsis recepi, ad annuum censum antedictum, cum omnibus pertinenciis suis, sita apud Gamelliacum2, inter domum meam, ex una parte, et iter publicum, ex altera, secundum quod hec et alia plenius continentur in quadam carta quam a dictis religiosis habeo super traditione et concessione masure predicte. Ego vero prefatus Ricardus teneor, infra finem quatuor annorum proximo venturorum a tempore confectionis presentium litterarum, ponere in meliorationem dicte masure sex libras parisienses. In cujus rei testimonium, et ne per lapsum temporis vel per oblivionem depereat vel decrescat redditus antedictus, presentibus litteris sigillum meum apposui, una cum sigillo decani de Vernone. .