" Littera prepositure Vernonensis de una pecia terre nobis vendita a Theobaldo Charpentario et uxore ejus apud Tilleium. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 79, l. 8, nº 10.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis tam presentibus quam futuris presentes litteras inspecturis, Petrus de Portu, tunc temporis prepositus Vernonensis, salutem in Domino : Noverit universitas vestra quod Theobaldus Carpentarius et Ysabellis, ejus uxor, recognoverunt se, de communi assensu suo et voluntate omnium heredum suorum, vendidisse, concessisse et hac presenti carta confirmasse religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnaii quamdam peciam terre arabilis, quam habebant in feodo Guillelmi de Bellomonte, armigeri, sitam in parrochia de Tylliaco, juxta terram dicti Guillelmi, armigeri, ex una parte, et terram Petri, dicti le Camus, armigeri, ex altera, pro sexaginta solidis parisiensibus, etc.............

Si vero, occasione venditionis et concessionis istius vel pro defectu garancie dictorum venditorum aut heredum suorum, prefati religiosi sive eorum successores aliqua dampna seu deperdita incurrerint, prenominatus Theobaldus et Ysabellis, ejus uxor, obligaverunt eis in contraplegium domum suam, sitam in villa de Tylliaco ante Crucem, ad omnia dampna et deperdita sua, valore ad valorem, si necesse fuerit, plenarie restauranda. In cujus rei testimonium, sigillum prepositure Vernonensis, ad petitionem dictorum venditorum, presenti carte dignum duximus apponendum. Actum .