" Carta Simonis Morelli de Joiaco, de vinginti solidis annuatim. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 18, l. 10, nº 7.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis Carnotensis, salutem in Domino : Noveritis quod Symon Morelli, de Joiaco, et Perrochia, ejus uxor, asserentes se habere, tenere et possidere, ratione ipsius Symonis hereditatis, quoddam herbergamentum cum pertinenciis, continens tres domos cum virgulto, situm apud Joiacum juxta campum Arnulphi Naquart, ex una parte, et juxta herbergamentum Johannis Morel, ex altera, et unum arpentum vinee, situm in territorio de Joyaco, juxta vineam Johannis de Vado, ex una parte, et juxta vineam dicti Johannis Morel, ex altera, ac etiam tres minas terre, sitas in territorio du Marois, juxta terram Ade Morel, ex una parte, et juxta terram predicti Johannis Morel, ex altera : que res omnes site sunt in censiva et dominio religiosorum virorum abbatis et conventus monasterii Vallium Sarnei, debentes per totum dictis religiosis sex solidos turonenses censuales, , annuatim : de communi eorum assensu, vendiderunt predicti Symon et Perrochia, ejus uxor, et ex causa venditionis concesserunt predictis abbati et conventui, nomine suo et monasterii sui predicti, viginti solidos turonenses annui redditus seu supercensus, percipiendos et habendos, annis singulis, a dictis religiosis seu eorum mandato super dictis rebus, una cum dicto censu in dicto futurum, pro precio duodecim librarum carnotensium, etc...................

Et nos, hiis auditis, dictos venditores, presentes et consentientes ad premissa omnia, ad singula tenenda et complenda, ut dictum est, in scriptis sententialiter condempnamus. In cujus rei testimonium et munimen, presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum. . 1 « Fland....