De permutatione cum magistro leprosariæ de Karolivanna.

  • A Original en parchemin scellé. — Inv., p. 6, l. B.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, salutem in Domino : Notum facimus quod cum frater Guillelmus, abbas Vallium Sernaii, totusque dicti loci conventus haberent, tenerent et possiderent in manu mortua, juxta Secanam quamdam peciam vinee, continentem circa unum quarterium et dimidium, in loco qui vocatur les-Piex-feu-Hervi, inter magnum cheminum et vineam magistri Richardi de Pontisara, et rivum in Secanam defluentem, ad sex denarios censuales priori de Cella, annis singulis, , persolvendis, necnon et unum melanium vinee, continens unum quarterium, in loco qui dicitur Couline, inter vineam prioris de Jardins et vineam dictorum abbatis et conventus, oneratum in quinque quartis vini rubei, priori de Jardins, annis singulis, persolvendis, et in una pita annui census dicte la Marquette, apud Malliacum, persolvenda ; magister quoque et fratres leprosarie de Karolivana haberent, tenerent et possiderent, similiter in manu mortua, quamdam peciam vinee, circa tria quarteria continentem, sitam in Graveriis, inter vineam domini Johannis de Valle-Arronis, militis, et vineam heredum dicti Mantavit, necnon et duo arpenta terre arabilis vel circiter, sita in Graveriis de Noisiaco, contigua, ex una parte, terre P[etri] de Challouel, armigeri, et ex altera, terre Stephani de Cerens, tam vineam quam terram predictam, in censiva heredum dicti Mantavit, predictorum, ad sex denarios censuales, singulis annis, , persolvendos. Nos, utriusque partis utilitate pensata, comunicato bonorum et peritorum consilio, ac deliberatione prehabita diligenti, excambium seu permutationem quam fecerunt ad invicem de predictis, volentes et concedentes prelibati abbas et conventus quod prefati magister et fratres dicte leprosarie habeant, teneant et possideant ex nunc im perpetuum pacifice et quiete predictam peciam vinee, unum quarterium et dimidium continentem, et dictum melanum continens circa unum quarterium, sicut et predicti abbas et conventus in antea tenebant et possidebant, pro dicta pecia vinee circa tria quarteria continenti, et duobus arpentis vel circa terre arabilis antedictis, dicte partes omne jus, dominium, possessionem et proprietatem que et quas in dictis vineis et terre peciis habebant vel habere poterant sibi invicem et in seipsos et eorum successores, ratione excambii seu permutationis predicte, ex nunc penitus transferentes ; supplicato quoque nobis officiali Parisiensi predicto quod nos super premissis nostrum interponeremus decretum approbando predicta, nos dicte supplicationi annuentes, inquisito prius, ut decuit, utrum predictis partibus expediebat quod fieret dictum excambium seu permutatio predicta, modo et condicionibus predictis, et comperto quod in hiis utilitas dictarum parcium imminebat, factaque et habita omni solempnitate que in talibus adhiberi decet et fieri consuevit, predicta omnia et singula volumus, laudamus, aprobamus et nostri interpositione decreti confirmamus. In cujus rei testimonium, presentibus litteris sigillum Parisiensis curie duximus apponendum. . Hanc autem hujusmodi litteram fieri fecimus ad supplicationem dictorum magistri et fratrum dicte leprosarie virtute littere prelibatorum abbatis et conventus, et ad majorem roboris firmitatem, salvo jure cujuslibet. Datum ut supra.