De donatione octo solidorum augmentati census super quamdam domum apud Sanctum-Arnulphum.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 140, l. 7, nº 7.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis archidiaconi Carnotensis in decanatu Ruppifortis, salutem in Domino sempiternam : Noveritis quod Nicholaus de Furno, clericus, et Christiana, ejus uxor, recognoverunt se habere et possidere, ex proprio conquestu suo, quandam domum seu manerium, sitam apud Sanctum-Arnulphum, inter Domum-Dei, ex una parte, et domum Gaufridi Renoart, ex altera, in censiva et dominio religiosorum virorum abbatis et conventus Vallium Sarnaii, oneratam duobus solidis turonensibus annui census, persolvendis ; super quam domum asseruerunt et confessi sunt dicti conjuges se dedisse et contulisse, in puram et perpetuam elemosinam, predictis abbati et conventui et eorum monasterio, in perpetuum, octo solidos turonenses augmentati census, una cum duobus solidis censualibus antedictis, sine spe revocandi, donatione facta solempniter inter vivos, ita quod dicti religiosi super dictam domum decem solidos annui census, in dicto , ex nunc in perpetuum percipient et habebunt : promittentes, etc.................

In cujus rei testimonium et munimen, ad petitionem dictorum conjugum, sigillum curie predicte presentibus litteris duximus apponendum, salvo jure cujuslibet. .