[f6]

[1] Incipit lib. I. de Gestis Francorum.

Post triumphum victorie quem Greci de excidio egerunt Troie, multi civium everse urbis qui effugere cladem potuere necis, quaquaversum [f6v] (6va) poterant, sedes sibi querere procurabant. Eorum quidam Antenor nomine, non infimus genere, adjuncta sibi sociorum numerosa multitudine, navibus altum peciit mare. Tandem post magnos pelagi variosque labores, Tanais ingressi hostia fluminis, Meotides transmeantes paludes, in finibus Pannoniarum castra metati sunt. Adridente autem eis locorum amenitate, stationem inibi constituerunt suam, edificata civitate, quam Sicambriam vocavere. Post multorum vero curricula temporum, contra Valentinianum qui Romani tenebat imperii principatum Alanorum gens contumax rebellavit audacia perfidorum. Quos ille prelio superatos, Meotidis coegit expetere latibula paludis. Illuc quoque eos cum multitudine insecutus, dum situ et difficultate locorum quominus eis nocere posset impediretur, Trojanos Sicambriam habitantes in auxilium evocat. Hos hortatur monetque ut suis tantummodo viam pandant, per quam securos hostes et nil tale verentes invadendo opprimant. Illi non id solum se facturos, verum se Alanos hinc expulsuros spondent. Imperator decennio eis tributa si id efficiant indulget. Trojani fiducia animati quod forent gnari locorum, simul et munerum promissione allecti, Alanis locorum firmitate fiden (6vb) tibus ex inproviso superveniunt, cedunt, prosternuntque multos mortales, ceterosque in fugam actos a palude proturbant. Imperator virtutem gentis audaciamque miratus, quod loca que totius orbis victores Romani expavissent non solum intrare, verum et inmanissimos hostes expellere non dubitavissent, attica lingua Francos, id est feroces, nuncupavit’1 : Liber Historiae Francorum, 1,2, p.242.