[f12]

[11] Eo tempore defuncto Anastasio papa romano, pro ejus successore feda in clero simul et populo erat dissensio. Quedam etenim pars in persona cujusdam Laurentii consensum prebebat ; major vero et ut post patuit saniori utens consilio sanctissimum sibi elegerat Simmachum. Ordinantur ergo una die ambo, et Simmachus quidem in basilica Constantiniana, Laurentius vero in ecclesia sancte Marie. Sed cum neutra pars alteri cederet, constituerunt ut lis cepta judicio supra memorati regis Theoderici finiretur. Qui Ravenne positus dum legatos utriusque partis audisset, decrevit ut qui prior ordinatus esset, aut quem major pars cleri simul ac populi elegisset in sede apostolica re (12b) sideret. Unde Simmachus pontifex factus constituit Laurentium in Nucerina civitate episcopum intuitu misericordie’1 : Liber Pontificalis, LIII, 76-77 (t. I, p. 260). Hec autem plenius in Gestis pontificalibus qui scire voluerit inveniet. ‘In hac vero dissensione, ut beatus scribit papa Gregorius, sanctissimus Paschasius romane Ecclesie diaconus, partibus favit Laurentii. Qui dum contemptor sui atque amator esset pauperum Christi, elemosinarumque sedulus dispensator, nunquam tamen flecti potuit ut Simmacho communicaret, illum diligens, illum semper preferens quem Ecclesia justo episcoporum judicio, sibi preesse repudiaverat. Hic ergo Paschasius dum tempore Simmachi pontificis terminum hujus esset sortitus vite ad ecclesiam est delatus mandandus sepulture ; cujus dalmaticam que super feretrum ejus posita erat cum quidam demoniacus tetigisset, statim liberatus est. Germano vero Capuano episcopo medici dictaverant ut, pro recuperanda salute corporis, in Angulanisa Engoulesme P marg. m. post. XVe-XVIe. thermis lavari debuisset. Hic itaque easdem thermas ingressus, eundem Paschasium in eisdem caloribus stantem et sibi obsequi paratum invenit. Quem cum tremefactus inquireret quid ibi tantus vir ageret, hoc ab eo responsum accepit : «  Pro nulla, inquit, alia re in his sum deputatus caloribus, nisi quia Laurentio favens ei contra Simmachum nequiter agenti consensi. Porro si pro me Domino preces dignaris fundere, in hoc te exauditum scito esse si huc redi[f12v] (12va) ens me non quiveris invenire.  » Episcopus sane ad ecclesiam regressus, hostiam pro eob eo P en marge main post. salutarem Domino obtulit2Mach, 3, 32 et ad thermas reversus, eum minime invenit’3 : Gregorius Magnus, Dialogi, IV, 42, 1-4 (no 165, p. 150-153).