[13] Quo ergo ordine ad matris ecclesie sinum ac catholice fidei pervenerit unitatem, paucis edicam. Duxit uxorem ex genere Burgundionum, Chrotildem nomine, christianam ab ipsis cunabulis infantie. Hec tali quadam ex causa ad noticiam ipsius regis pervenit. ‘
3 : , Vita Remigii, c. 12‘Miserat idem princeps legatos ad Gundebaldum regem Burgundionum, serendea ferende Aimoin pacis gratia. Qui dum palatio immorantur, Chrotildem puellam contemplati, inquirunt que sit. Dictum eis est neptem regis esse ex fratre progenitam, que, inquiunt, parentibus orbata, nunc stipe alitur regia. Regressi legati nuntiant perfecta esse pro quibus ierant. Inter cetera dicunt vidisse se puellam adeo forma venustam, ut cuilibet potentissimo regi nuptui possit tradi. Quam, inquiunt, regia manantem a stirpe’
1 : Liber Historiae Francorum, 11, patre ejus hac vita carente, patruus ab ineunte nutrit etate. ‘Hoc audito, rex Chlodoveus amore capitur puelle, sperans se in hac occasione regnum Burgundie arripere posse. Dirigit e vestigio quendam sibi familiarissimum, nomine Aurelianum, qui munera puelle a se missa perferens, speciem ejus diligentius contemplaretur. Huic im (13vb) perat ut puellam adeat, de nuptiis voluntatem regis edicat, et quid animi illa super hac re habeat agnoscat. Ille precepto parens, Burgundie partes aggreditur. Palatio appropinquans, socios silvis se abdere jussit. Ipse, habitu mendici circumamictus, ad aulam properat et ut future sibi domine colloqui possit explorat. Tunc forte illa ad ecclesiam processerat, Domino vota suarum solutura precum. Erat quippe dies dominica. Aurelianus, inter ceteros pauperes pro foribus stans, egressum ejus operiebatur. Expletis missarum solempniis egreditur puella, egenis, ut ei mos erat, elemosinam largitura. Accedit Aurelianus ut mendicus, stipem postulaturus. Cumque illa aureum ei porrigeret, ipse apprehensam manum ejus, pallio super brachium reducto, nudam ori suo osculaturus admovit. Illa, pudore puellari rubore perfusa, domum repetit, mittitque continuo puellam que inventum ut putabat mendicum ad se deduceret. Quem coram positum, taliter alloquitur :
2 : Liber Historiae Francorum, 11. ’« Quid tibi, o homo, visum est, ut, elemosinam accepturus, manum meam veste denudans osculareris »
? Cui ille interrogata omittens, tale dedit responsum : « Dominus meus, rex Francorum, audita generositatis tue excellentia, desiderat te habere conjugem. Ecce anulus ejus, et cetera ornamenta sponsalia »
. Conversus autem ut sacculum quem post ostium de [f14] (14a) posuerat sumeret, oblaturus ei munera que detulerat, furtim ablatum esse persentit. Questione habita invenitur sacculus, recepit eum ut peregrinus, munera puelle offert de nuptiis jam securus. Nam illa, ubi de thori copula audivit, legato in hec verba respondit : « Non est, inquit, fas christiane mulieri paganum sortiri maritum. Sed si hoc cunctorum preordinavit Conditor Deus ut ille per me Creatorem agnoscat suum, petita non abnuo, quinimmo omnipotentis Domini fiat jussio »
. Illo dicente regem ejus desiderio per omnia assensum prebiturum, rogat illa ut secretum apud se hoc verbum teneat, ne patruus aliquob aliquod P illud pacto persentiscat. Qui fidem dans se id nulla proderec profere Aimoin ratione, regreditur ad regem, quem prospero nuntio reddidit alacrem. Puella sane eum quem Chlodoveus miserat anulum in thesauris patrui reposuit custodiendum’