[f19]

[1] Incipit liber secundus. Chlodoveo regi successerunt IIIIor filii : Theodericus, Chlodomirus, Childebertus, Chlotarius.

‘Igitur quatuor filii Chlodovei, idest Theodericus, Chlodomirus, Childebertus atque Clotarius, regnum inter se equa lance dividunt’1 : Gregorius Turonensis, Historiae, III, 1 : Fredegarius, Chronicae, III, 29 : Liber Historiae Francorum, 19. ‘Et Theoderichus quidem sedem regni sortitus est Mettis, Chlodomirus Aurelianis, Chlotarius Suessionis, Childebertus Parisius, quo et pater eorum’2 : Fredegarius, Chronicae, III, 29. ‘Quo tempore sanctissimus papa Johannes, qui Hormisde successerat, Constantinopolim ad imperatorem Justinum est profectus a Theoderico Gothorum rege missus. Justinus namque augustus, cum esset vir fide catholicus hereticos impugnans, ecclesias eorum orthodoxis condonaverat, consilio memorati pape usus. [f19v] (19va) Quapropter Theodericus, Arriane existens hereseos, eum cum aliis catholicis viris ad imperatorem direxit, mandans quod nisi Arrianis ecclesie redderentur, cunctum Italie populum gladio percutiens extingueret. Sanctus autem antistes ut erat languidus, iter arripiens, navigio Constantinopolim est evectus. Occurrit autem ei Augustus et omnis civitatis clerus, gaudente principe suscepisse se in regia civitate pontificem sedis apostolice. Peroratis ergo pro quibus ierat et impetratis, ipsi Justino augusto ut vicarius beati Petri imperialem imposuit coronam’3 : Liber Pontificalis, LV : Gesta Theodorici regis, 18. ‘Et accepta remeandi licentia, reversus est Ravennam. Quem Theodericus, eo quod audierat eum ab Augusto honorifice susceptum, diutina custodia maceratum, jejuniis ac squalore carceris afflictum, ultimum coegit exalare spiritum. Qui deficiens, animam Christo martyr reddidit’4 : Liber Pontificalis, LV : Paulus Diaconus, Historia Romana, XVI, 10 : Gesta Theodorici regis, 18. ‘Alios quoque qui cum eo fuerant partim igne cremavit’5 : Liber Pontificalis, LV, ‘partim variis penis interfecit. Inter quos Simmachum patricium et Boetium ejus generum, post carceris custodiam gladio puniri jussit’6 : Liber Pontificalis, LV : Paulus Diaconus, Historia Romana, XVI, 9. Qui videlicet Boetius quam disertus fuerit in litteris secularibus, quamque fuerit catholicus, ex ejus comprobatur codicibus : testatur hoc arithmetica necnon et dialetica, ipsa etiam omnium animis gratissima musica ab eo translata et Latinorum jamdudum eam desiderantium auribus de (19vb) lectabiliter infusa. Porro ejusdem de sancte Trinitatis consubstantialitate liber liquido ostendit quam eximius suo si ei licuisset tempore sancte Ecclesie colonus extitisset.

Theodericus autem tam immani sceleris statim precium luit, “nam nonagesimo octavo post hoc facinus die subita morte defunctus”7 = Paulus Diaconus, Historia Romana, XVI, 10, ‘indignam vitam digno exito finivit. Cujus animam quidam solitarius apud Lipparim manens insulam vidit inter sanctissimum papam Johannem et Simmachum exconsule deductam in Vulcani demergi ollam ei loco vicinam,  que ideo sic dicitur quod inibi mare tanquam eneum vas fervescat ab igne’8 : Gregorius Magnus, Dialogi, IV, 31, 2-3 : Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, XVI, 10. ‘Hoc modo periit Theodericus, homo in suis inimicusa initiis Aimoin , honestis pollens moribus. Romanis etenim primitus quotannis ad subsidium conferebat tritici centum viginti milia modiorum. Qui veniens ad extrema, ut ex superioribus patet, polluit omnia. Huic fuit in conjugio juncta  soror Chlodovei regis nomine Audefleda’9 : Gregorius Turonensis, Historiae, III, 31 : Gesta Theodorici regis, 13 : Paulus Diaconus, Historia Romana, XV, 20. Suas quoque sorores aut filias Theodericus principibus circumpositarum sociaverat nationum. Nec erat ulla gens vicina Italie cujus rex esset ejus affinitatis expers.

Nunc coepte ordinem prosequamur hystorie.