[15] ‘Guialdus autem Siguialdi filius, audiens Theodebertum loco patris regnare, ad eum rediit. Quem rex deosculans cunctas ei paternas restituit hereditates, data ei tercia ex omnibus que a patruo acceperat muneribus parte’1 : Gregorius Turonensis, Historiae, III, 24, p. 123, l. 10-12. ‘Verum Deutheria cernens filiam suam quam ex priori susceperat viro valde adultam, verita ne a rege concupisceretur, vehiculo impositam indomitisque bobus tractam, apud Viridunum de ponte in Mosam precipitari jussit’2 : Gregorius Turonensis, Historiae, III, 24, p. 123, l. 19 à p. 124, l.2. Erat porro Theodebertus rex egregie moratus. Agnoscens vero quod Deutheria suam, ut predictum est, interemisset filiam, repudiata ipsa, Wisegardam iterum sibi sociavit.