[f29v]

[22] Hujus principis temporibus a Cinomannica urbe legati ad castrum Cassinum profecti, beatissimum patrem Benedictum post heremiticam, ut premisimus, vitam in illo sancto degentema degente R, P cenobio, omnigena poposcerunt prece, ut fratres in monastica probatos conversatione ad occidentales diriget partes ; a quibus leni jugo regule illis ab ipso tradite gallicana subderetur cervicositas. Qui gratulantiab gratanti Aimoin animo, ‘dilectum suum discipulum Maurum ad has nostras direxit partes’1 : Odo Cluniacensis, Serm., II, p. 727,(2, A) ; ‘Ieique sanctissimum sui obitus predixit inminere diem’2 : Gregorius Magnus, Vita S. Benedicti, XXXVII, p. 202 (A), evidentissime designans eo sua sacratissima transferenda fore membra, quo caritatis vinculo sibi unicum mittebat alumpnum’3 : Faustus, Vita S. Mauri, III, 16 (Acta SS, p. 324). ‘Inclitus ergo Domini levita Maurus iter ad Gallias agens, dum in pagum devenisset Autissiodorensem, die qua dominice cene ex more in terris celebraturc celebrabatur Aimoin sacra sollempnitas, ad monasterium sancti Romani, nutricii quondam Patris Benedicti, divertit. Cujus gratuita collocutione laborem longinqui allevans itineris, ei in proximo esse denuntiavit diem quo beatus Pater celestemd celibem R, P gaudens scanderet ad patriam. Et ecce nocte illa que sanctum precedebat diem sabbati quo vigilia resurrectionis colitur Christi, scilicet XII kalendas aprilis subito raptus in spiritu, “vidit viam palliis stratam ac innumeris choruscam lampadibus ab ejus cella ad celum usque pertendere”4 = Gregorius Magnus, Vita S. Benedicti, XXXVII, p. 202 (B) ; quodque eo tramite dilectus Domino celum Bene (29vb) dictus scanderet, angelum sibi dicentem audivit. Et ad se reversus, lacrimas votive indices visionis effundens, que sibi revelata fuerant sancto Romano aperuit ac participem celestis eum faciens gaudii, sanctum cum eo exultans celebravit Pascha’5 : Faustus, Vita S. Mauri, V, 30, 31, 32 (Acta SS, p. 326-327). Gloriosus etenim in sanctis Deus, assidue sibi placitos mirificans famulos, huic egregio Patri excellentius ceteris jure prebuit iter ad se perveniendi, qui, in convalle positus lacrimarum, ascensiones virtutum in corde disposuerat suo, scalam Jacob, per quam ascendentes angeli monstrati sunt, suis proponens sectanda sequacibus. In cujus autem, ut pace omnium loquar sanctorum, non dicam martyris, verum apostoli transitu, tam innumerise tam innumeris tamque Aimoin ; tamen innumeris P divini fulgoris splendens apparuit via luminaribus vestibusque ornata nuptialibus. Neque enim in eo calle textile credendum est apparuisse pallium, quo eterne incorruptionis migrabatur ad regnum. Nil porro mirandum hunc divine latorem legis hanc in assumptione spiritus meruissef promeruisse Aimoin gloriam, qui corruptibilis adhuc amictusg circumamictus Aimoin tegmine carnis tantis effulsit miraculorum signis, ut nisi vir toto venerabilis orbe, “papa videlicet Gregorius, ejus esset vite relatorh relatorum P 6 = Odo Cluniacensis, Serm., III, p. 723 (2, C) simulque assertor eximius, profecto ab infidelibus tam mirandis derogaretur actibus. Verum, ut preteream quod adhuc puerulus heremum petiit intrepidus, quod, ut quidam propter ipsum ait sapiens, “nec Martinus, toto nominatus orbe, fecisse dinoscitur ”7 = Odo Cluniacensis, Serm., III, p. 727 (1, B), illud certe non obmittendum ; quia post multiplicia caris[f30] (30a) matum dona abi ob P omnipotente sibi concessa, tribus ammirandis nec seculo antea cognitis resplenduit miraculis. In eo namque quod solo intuitu ligati solute vincula rustici ; quodque sub momento, quasi sub solis radio, universus ante conspectum ejus collectus est mundus, sive quod strata palliis ac innumeris chorusca lampadibus via ad polorum subvectus est alta, neminem illi puto conferendum sanctorum. Magna porro nobis, si dissimulare nolumus, indicta probitatis est necessitas, quibus donatum est tantum ac talem inpresentiarum habere patronum, ut ab illius nunquam pro posse magisterio discedentes, que audivimus ab illo et mentis oculis vidimus in illo sectemur ; aderit pro certo nobis, utque quondam corporales rustici nexus, sic nostrorum solvet ligamina peccaminum, et quorum in contemplatione totius orbis creditur elegisse domicilia, eorum, si devotej sede note P illi adhereant animas, sua sequentes vestigia, cum magno divini luminis splendore in eterna deducet habitacula. ‘Hujus sane Patris vitam, ut predictum est, beatus scripsit papa Gregorius, cujus flores eloquii in sancta universali ecclesia velud aurum refulge[n]t’8 : Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, I, 26, p. 64 : Odo Cluniacensis, Serm., III, p. 727 (1, D). Sed et Odo venerabilis abbas hujus Floriacensis monasterii in quo sepe nominandus corpore requiescit Pater Benedictus, ipsius memoriam in quodam sermone mirificis extollit laudibus. Nos vero pro amore tanti patroni nostri his prelibatis, ad hystoriam recurramus.