[f31]

[27] ‘Proposuit autem Clotharius edictum ut cuncte ecclesie Galliarum fisco terciam partem solverent fructuum. Quo resistente Injurioso pontifice, in ipso exordio temptamentorum cassatum est’1 : Gregorius Turonensis, Historiae, IV, 2, p. 136 (assez loin).

‘Post hec idem rex in Saxones rectum iter direxit, qui assiduis excursionibus Francorum devastabant fines. Quibus super Wiseram fluvium bello subactis, Toringos quoque, eo quod Saxonibus auxilium tulissent, depopulatus est’2 : Liber Historiae Francorum, 27, p. 286. ‘Denuo Saxonibus rebellare parantibus, Clotharius adversus eos exercitum movet. Verum Saxones, superioris belli plaga humiliati, per legatos commissorum postulantes indulgentiam, de cetero emendationem pollicentur suarumque rerum omnium partem mediam, exceptis conjugibus ac liberis, loco offerunt pignoris ; quod Franci, despectui habentes, prelium adoriundum putarunt. Coacti Saxones ma[f31v] (31va) num conserere, tanta in Francos strage bachati sunt, ut vix pauci Clothario regi superessent ad fuge potius societatem quam ad preliandi subsidium’3 : Fredegarius, Chronicae, III, 51.