[f32]

[30] Nunc igitur ad ordinem redeamus hystorie.a P Omis ‘Destitutum se Chramnus tanto parricidalis flagicii consorte animadvertens, ad Conabera Conabum Aimoin Britonum principem confugit recidivaque reparare bella temptabat. Cui nobilitas conjugis odiorum suppeditabat materiam, quod premineret prosapie claritudine. Ei nomen Calte, Willecario genita, Aquitanie duce. Qui videlicet Willecarius, minis Clotharii territus, quibus (32b) Chramnus fuisseb Chramnus fuisse P ; Chramno favisse Aimoin arguebatur, tutelam basilice sancti Martini expetiit, quam pridem et Austrapius alter dux expetierat. Persecutoribus querentibus eum exinde avellere nec valentibus, admotis ignibus pariter cum ipsa orationis domo flammis est crematus. Quam Clotharius, sollerti industria, venustiori donavit gratia, stagnoque ejus operuit tecta. Non dissimulandas autem filii arbitratus injurias, cum quanta potuit suorum manu Britanniam est ingressus. Occurrit autem ei Chramnus cum Conaberc Conabo Aimoin Britonum rege, barbararum gentium agmen ductante. Ubi ad certamen ventum est, temptato utrimque agmine, ubi neque Chramnus pecunia conductos desciscered dessicere R, P a fide vidit Britannos, neque Clotharius filium erga se suscepta deposuisse odia, suosque ad belli paratos certamina armis decernendum estimaverunt. Tunc Clotharius, in incerto belli positus, lacrimis suffususe fuffusus P ora, Christum exorat in hec verba : « Christe, inquid, Deus qui oculta hominum agnoscis solus, precibus nunc adesto meis, justi exercens examen judicis. Etenim quod nulli justo maxime tibi omnium cognitori rerum, veniabilis Chramni nequitia possit videri satis certus sum, ideo quod naturalis oblitus gratiam pietatis hostili animo contra vitam insurrexit patris. Et quod fraude machinatus occulte nequivitf nequiunt P efficere, id nunc palam illato bello contendit explere. Dumque unius decrepiti senis accelerare querit exitium, non dubitavit morti exponere tantarum innumerositatem gentium. Et certe regnan[f32v] (32va) di spem dederamg dederant R ; P a. corr. , cum vivens tuende ei Aquitanie sollicitudinem mandaveram. Sed morantem non passus est, nec expectavit regnum nisi parricidio adipisceretur. Respice ergo, Domine, de celo et judica juste ; illudque judicium exerceh exere P quod contra Absalon patrii patrem R, P David quondam infestissimum exercuisti. Non egoj Nonne P quidem David, sed tamen fide non degener. Credidit ille mundi Redemptorem venturum ; credo et ego venisse equique arbitrum seculi judicem futurum. » His intentum precibus audivit omnipotens Deus. Nam superior bello factus, Britannos usque ad refugia navium quas ad hos usus paraverant, ut, si adversa bellorum forent, eo se conferrent, persecutus, maximam ex eis stragem dedit. Chramnus quoque ipse, dum filias pariterque uxorem captivitati subducere gestit, ab exercitu captus patrique presentatus, jussuque ejus in cujusdam pauperculek parpercule R ; particule P casa super scannum extensus, orarioque sugillatus, ibidem cum conjuge ac filiabus igni est concrematus’1 : Liber Historiae Francorum, 28, p. 287-288 : Gregorius Turonensis, Historiae, IV, 20, p. 153-154. Hoc modo juste exsolvit penas ultionis insidiator patris, quem differri non oportebat. Condempnatus est sequestra pietate judicio patris, qui se omni evacuerat pietate. Periit quidem non obtando patribus officio, sed non dissimulando. Cui eniml ille Aimoin parceret qui saluti paterne quantum in se fuit non pepercit ? Hunc itaque improbitatis sue finem invenit.