[f33]

Totila quoque rex Gothorum, depredata Sicilia regressus, Romam obsidione cinxit. Cujus cives tantam tunc famis penuriam passi sunt, ut cibi inopia coacti, natorum suorum carnes edere vellent. Fessis diutina pugna simulque inedia [f33v] (33va) Romanis, nec valentibus menia tueri, Totila a parte Host[i]ensia Hostiensi R, P urbem irrupit, qui parcere potius Romanis quam eos perdere malens, per totam noctem qua victor urbem intravit, quosdam suorum buccinis clangere jubet ut cives se a Gothorum gladiis aut ecclesiis tuerentur aut quibuscumque modis occulerent. Habitavitque aliquantum temporis cum Romanis, plus paterna pietate circa eos usus quam tirannica crudelitate. Hanc illi ut concedatur animi benignitatem, qui nimie antea crudelitatis exstiterat, beati patris Benedicti, quem olim ut predictum est audierat, monitio contulit.

Aliqui sane ex senatoribus, Romani quondam gloria nominis, tunc autem misere reliquie deserte civitatis, Constantinopolim Justinianum principem adierunt supplices, adversum Gothos auxilia poscentes. Turbatus gravi nuntio Cesar, rebus in Hesperiab Hesperiam P minus prospere gestis, Narsetem eunucum, cubicular[i]um vero suum, expertum belli virum, omni militiec Sicilie et his R, P que in Italia erant prefecit. Ille propere, neque enim differendi tempus dabatur, cum lecta pube, transmisso Mediterraneo freto, Latium contendit, et junctis sibi Langobardorum auxiliis, cum Gothis prelio conflixit. Totilaque rege interfecto Italiam ab eorum dominatione eripuit.’1 : Liber Pontificalis, p. 298, l. 1-18 et p. 299, l. 1-2 (très développé) : Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, II, 1, p. 84