His diebus Cautinus Arverne urbis episcopus rem inauditam fecisse memoratur. Erat in ipsa urbe Anastasius quidam nomine, officio vero presbiter, ingenuus genere. Hunc frequenter pontifex, nunc precibus, nunc minis compellebat, ut proprietatem suam, quam per cartas gloriose memorie Chrotildis regine possidebat, cum ipsis cartis ei dono daret. Quo omnibus modis renuente, episcopus a villa ad urbem deductum custodibus legavit inedia afficiendum, ni petita compleret. Sed ille forti animo resistebat, dicens melius sibi esse ad tempus fame affici, quam traditis rebus filios exheredare. Erat apud basilicam Cassii martyris cripta, et in ea sarchofagum cujusdam magni hominis, ex Pario marmore factum. In hoc igitur mausoleo ex jussu episcopi cum mortuo vivens sepelitur presbiter, operiturque lapide, datis custodibus qui custodirent eum. Verum presbitero (34b) tanquam altero Jona orante ad Dominum, custodes inebriati vino vertuntur in sompnum. Quod ille intelligens, brachiisa brachia R, P que tantummodo libera habebat propter magnitudinem sepulchri operculum ad unam impulit partem, reseratoque aliquantulum loculo caput erexit, et sic toto pectore aditum egrediendi sibi paravit. Gravabatur autem, ut ipse postmodum asseruit, nimio fetore, qui ex putrefacto emanabat corpore. Itaque sepulchro liber, ad hostium cripte properat. Fiebant enim hec in initio noctis. Quod obseratum inveniens, et inter rimas prospiciens, videt hominem cum securi pretereuntem. Hunc leni susurro evocans, rogat ut aditum securi reseret. Quo impetrato, presbiter progreditur liber, rogans virum ne de se cuiquam indicaret, ac demum ad domum suam, indeque ad regem Clotharium properat. Cui cum causam enarrasset suam, rege ac optimatibus dicentibus quia nec Herodis vel Neronis tempore talia fuerunt gesta, jubetur adduci episcopus. Qui dum istud se jussisse negaret, a presbitero convictus confususque abscessit. Presbiter vero res suas retinuit’1 : Gregorius Turonensis, Historiae, IV, 12.

Quo tempore, beatus Medardus Vermandensis episcopus, plenus uirtutibus migravit ad Dominum. Cujus corpus Clotharius rex honorificentissimo recondidit mausoleo’2 : Gregorius Turonensis, Historiae, IV, 19.