[f21]

[5] His ipsis apud Constantinopolim diebus, Justino humanis rebus exempto, Justinianusa ni P ajouté dans l'interligne ei successit in regno. Is autem Justinianus, dum esset temporibus memorati Justini sacri scrinii prepositus, et Belisarius equitum prefectus, mutue sibi ad invicem dextras dederant amicitie. Hii jurisjurandi se obligaverant fide ut, si quilibet eorum altioris gradus potiretur honore, socium sibi equaret dignitate. Quadam itaque die, cum coequevis sibi lupanar ingressi, conspiciunt duas mulierculas ex gente Amazonum, sorte captivitatis abductas, inibi esse prostitutas. Eas illi rapi (21b) unt atque ad proprias domos deducunt. Uni earum nomen Antonia, alia vocabatur Antonina. Et Antoniam quidem Justinianus, Antoninam vero accepit Belisarius ; erantque ambe sorores. Una ergo dierum Justiniano meridianis horis sub divo quiescente, cum caput in sinum sue reclinasset amate, adveniens aquila alis expansis ab ardore solis eum conabatur defendere. Intellexit mulier auspicium quod Justiniano portendebat imperium, et experrectum tali voce compellat virum : « Oro, inquit, amantissime juvenis, ut, dum regni potitus fueris sceptris, non me indignam judices gratissime amplexibus conjugis ». Illo dicente impossibile hoc esse ut ipse ad culmen proveheretur imperiale, rogat mulier ut, quod illa pro certo sciebat, ne se inexoratum ei preberet. Quo tribuente assensum, factaque commutatione anulorum, utrimque est discessum. Sane Belisarius eique copulata Antonina eadem inierunt conubii federa ut, quia non dubitabat Belisarius adempturum se potioris honoris gradum si imperio potiretur Justinianus, sociam sui eam adscisceret stratus. Nec multum fluxerat temporis etb cum Aimoin imperator Justinus expeditionem paravit adversus regem Persidis, sed in ipso belli apparatu morbo preventus, anno assumpti imperii octavo est defunctus. Consensu senatus totiusque simul exercitus augustus efficitur Justinianus. Qui nichil moratus, collecto exercitu, contra [f21v] (21va) barbaros est profectus et, commissa pugna fugatisque hostibus, regem se eorum cepisse gavisus est. Quem in solio regni juxta se sedere fecit, et ut provincias quas Romanis eripuerat sibi restitueret imperavit. Cui ille : « Non, inquid, dabo ». Ad hec Justinianus respondit : « Daras ». Pro cujus novitate sermonis civitas eo loci constructa est cui Daras nomen est. Rex autem Persidis, licet non voluntarius, omnia ei restituit que Romani fuerant juris sicque in regnum suum est redire permissus. Justinianus quoque augustus cum magno triumpho Constantinopolim est regressus. Tunc Antonia ejus quondam amata, sui nequaquam oblita, sumptis quinque aureis palatium est ingressa. E quibus duos dedit janitoribus, ut sibi pateret introitus ; tres vero tenentibus cortinam, ut suam permitteretur enarrare causam. Et stans ante principem, hunc apud eum habuit sermonem : « Cum Scriptura dicat Honor regis judicium diligit1Ps., 98, 4, et item Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo2Pro. 20, 8, ego, clementissime imperator, hec de te dicta esse intelligens, fiduciam sumpsi te adeundi tibique proprie necessitudinis causam exponendi. Est denique in hac civitate juvenis qui mecum, permutatis anulis, fidem pepigit alterni amoris professusc professus R ; profusus P quod me sibi jungeret sub nomine legittime conjugis. Ob id serenitatis tue presentiam adii, tui (21vb) super hac re exposcens sententiam judicii ». Cui imperator : « Si, inquit, fides est pacta, non debet fieri irrita ». Quo illa audito, anulum suo detrahens digito, ostendit augusto : « Videat, ait, dominus meus cujus iste fuerit anulus ». Agnoscit princeps eum quem dederat anulum, jubet eam introduci in cubiculum, ornamentisque regalibus indutam, decetero vocari et esse augustam. Quod factum vehementer abhorruit populus cunctusque senatus, adeo ut palam clamarent nefariam rem fecisse augustum, ut publice abjectionis scortum sibi copularet in matrimonium. Hac cesar exagitatus injuria, plerosque senatorum pertrahi jubet ad necem. Que res in tantum perterruit plebem ut, sibi quisque metuens, conatibus ejus in posterum minime obviare auderet.’3 : Fredegarius, Chronicae, II, 62