[f23v]

[9] Inde fratre Clothario in societatem asscito ipse cum filio Theodeberto Toringam petit. Preerat Toringis rex Hermenfridus, duobus suis trucidatis fratribus. Cui accesserat ex conjugio vana quedam mentis elatio, quod ei filia Theoderici regis italici ex sorore suscepta Chlodovei jure copularetur nuptiali. Hec muliebri fastu elata, quod regali manaret (23vb) ex prosapia, fratrem mariti Bertharium nomine ingenti oderat crudelitate. Denique suadet viro ut fratrem sibi emulum vita privet et regno. Id ille nil moratus effecit, missisque lictoribus eum perimi jussit. Pari modo alium vocabulo Baldricum, suspitione fraterne insimulatum vindicte, infanda dampnavit morte. Hac arte Amalberga, id quippe nomen mulieri, vacuefecit sibi aulam regni, dum simulat saluti se velle consulere mariti’1 : Gregorius Turonensis, Historiae, III, 4. Miser ille, qui putaverit quod illa in ejus fratribus parricidales odisset cogitationes, nec animadverterit consortes regni ac periculorum sublatos esse suorum. Adeo apud improbos est affectus vilis, ut cito pravis suggestionibus extorqueatur. ‘Profectus itaque Theodericus in Toringam obviuma obviam Aimoin habuit Hermenfridum cum innumera multitudine hostium. Foderant autem Toringi fossatumb fossam Aimoin , quem texerant operimento cespitum, ut advenientium inibi debilitarentur equi Francorum. Quo cognito Franci, acriter indignati, hostes ultima labefactarunt perniciec caede Aimoin actosque in fugam usque Onestrudh fluvium persecuntur. Ibi etiam adversariis resistere ausis, transituque prohibere Francos gravi satagebant certamined gravius certamen Aimoin . Sed ubi se Franci ipso usu veteri assuetaque vincendi confirmarunt consuetudine, ordine suo nixi, incursantes cedere, scutis repellere, nisu omni ac virtute, inconditam multitudinem [f24] (24a) in fluvium urgere ceperunt. Nec difficile fuit plurimos in amnem mergi, cum haud procul a littore res gereretur. Tanta autem strages tunc de Toringis facta fuisse fertur ut cesorum congerie oppleto fluvio, Franci super interfectos in ulteriorem transirente transierent R av. corr., i exponct., P ripam. Hermenfridus ipse cum paucis elapsus in munimentum se contulit urbis. Quem postea Theodericus fide data, Tulbiaco ad se venire mandavit, eumque dum deambulatum per murum urbis irent, et sibi alterutrum sermocinarentur, precipitem deorsum egit. Qui ruens comminuto cerebro, exanimatus est’2 : Gregorius Turonensis, Historiae, III, 8 : Liber Historiae Francorum, 22. ‘Ex eo quoque genitis minime pepercit, sed eos stragulari precipiens universas Toringorum civitates Francis subjugavit pristinaque eos jussit incolere domiciliaf domcilia R, P . Denique Francos Toringorum prius possedisse fines, superior declaravit sermo’3 : Gregorius Turonensis, Historiae, III, 7 : Fredegarius, Chronicae, III, 32.