[100] ‘Interea duma Theodericus P add. XVIe Mettis moraretur, amore filie fratris Theodeberti quam a Colonia captivaverat estuare cepit. Quam dum sibi copulare vellet, ab avia ne hoc faceret prohibebatur. Cui ille :
1 : Liber Historiae Francorum, 39. Tradunt vero memorati scriptores « Et quid, ait, incurram offensionis si illam uxorem duxero ? »
Ad hec Brunechildis : « Non, inquit, est fas fratre progenitam te habere conjugem »
. Ad hec Theodericus ut audivit felle [f69v] (69va) commoto, tali ei respondit modo : « Nonne tu, Deo odibilis cunctisque invisa bonis, michi dixeras eum fratrem non esse meum ? Ut quid imposuisti michi tam grave onus fratricidii ? »
Et evaginato ense, voluit eam percutere. Que a circumstantibus erepta ac manibus domo elapsa, mortis quidem evasit discrimen, sed nepoti dolos vindicare paravit temeritate femineaa Theodericus rex veneno moritur qui regnavit XVIII annis P Dans la marge . Nam egredienti e balneo, per manus ministrorum pecunia corruptorum, veneni porrexit poculum. Quo hausto, inpoenitens scelerum que gesserat, vite sortitus est terminum quam criminibus fedaverat’‘eum apud prefatam urbem Mettensem, dum contra Clotharium expeditionem agere meditaretur, dissinterie morbo interisse octavo decimo regni sui anno’
2 : , Chronicae, IV, 39.
Explicit liber III.