Livre III
- [1] Incipit liber tertius
- [2]
-
[3] Guntrannus autem quatuor filios ex diversis habuit concubinis, quarum recensere nomina supersedi, maxime cum nec ei legitimo fuerint copulate conjugio et, eo adhuc superstite cum suscepta prole, terminum sortite sint vite. Fuit sane idem rex summe bonus, pacis equique servantissimus, hoc solum tanti gloriam viri obnubilante facto, quod lenociniis deditus meretricum, licitum refutavit matrimonium. Hic quadam die venatum in silva profectus, sociis prout res exposcebat huc illuc dispersis, ipse cum uno suorum fidissimo fidelium sub arbore quieturus resedit. Positoque in familiaris amici gremio capite, oculos cupiensfurari labori obdormivit. Et ecce ex ore quiescentis regis in modum reptilis animal egressum, oras propter labentis rivuli percursare ac in ulteriorem ripam transire satagere cepit. Quod cernens ille super cujus genua rex cervicem inclinaverat suam, gladium vagina nudatum fluviolo superposuit, et sic animal illud ad alteram transmeavit partem, atque sub radice cujusdam montis ingressum, post aliquot rediit horarum spatium, et eodem ponte usum, in os Guntranni regis ingressum. Exsurrexit rex, et familiari narrans sompnium, mirabilem se dixit vidisse inquiens visum : . Refert alter quid de eo et ipse intuitus sit, consonaque sibi apparuerunt sompnii verba ac visio manifesta. Quid plura ? Effossus est locus, enormeque auri ac argenti inventum pondus. De quo Guntrannusciborium mire magnitudinis simul et puchritudinis compactum, Jherosolimam mittere destinavit ad Jhesu Christi domini nostri sepulchrum. Sed cum et itineris difficultas et Sarracenorum qui eadem infestabant loca timor ne vota perficeret obstitissent, in basilica que Cabilonensi adjacet civitati, cujus condende ipse auctor extiterat, super sepulchrum sancti Marcelli poni jussit. Quod quamdiu tumulum sancti martyris durando venustavit, nullum in tota Gallia opus quod ei equipararetur potuit inveniri.
-
[4] . . . .
-
[5] . Inmane facinus, nullique antea cognitum tiranno, ac Franco homini maxime regi penitus incongruum, conjugem innocuam et quam ab hostibus raptam vindicariferro autmortem pro ea oppetere decuerit, hanc securam in communi thoro cubantem suffocare non erubuisse. Demens qui illius meretricule persuasionibus tantum conubii violarit decus, cujus fraude in proximo erat ipse perimendus. .
- [6]
-
[7] . Quo dumtendunt, plurimos negotiatorum in itinere deceperunt, eris laminas quadam arte ad auri optimi atque probati speciem coloratas venundantes aurumque pro pretio earumdem accipientes. Hac de re, multi mercatores ad inopie malum se devolutos sero doluerunt. Sed Saxones fraudulentie sue penas matura ultione luerunt. Nam a Suevis aliisque nationibus que partes eorum pervaserant terna acie superati, ad viginti milia suorum ferme interemptis, reliqui conditionibus hostium, licet inviti, paruerunt.
-
[8] , sceptrum cum corona regni Justino reliquit minori. . , . .
-
[9] . Beatissimus quoque Germanus, presul Parisiace urbis, ad sancta loca Iherosolimis pergens indeque rediens, prefatum p[ri]ncipem adiit, a quo et honorifice est susceptus. Cumque eum plurimis vellet honorare muneribus, virDei plenus, auri argentiquespernens munera, ab eo reliquias tantummodo sanctorum expetiit. Cujus devotioni prefatus congaudens princeps de Domini nostri Ihesu Christi corona spinea simulque reliquias Innocentum unaque brachium sancti Georgii martyris pro magno munere contulit. Que vir Dei gratanter suscipiens ad propria rediit et predicta sanctorum pignora in ecclesia Sancte Crucis Sanctique Vincentii condidit. Hec nos studium boni principis, vel eorum qui ejus fuere temporibus, dicere paucis coegerunt ; nunc Narsetis acta succincte perstringa mus, ut postmodum continuo inchoate percurrat hystorie ordo.
-
[10] . . Sed, ut promissa solvamus, historie est ordo repetendus.
-
[11] . Nec pretulit mortis compendium saluti, condempnans in hoc facto pravum Crassi Romani, quondam consulis, consilium, qui ut dedecus servitutis evaderet, non pretium hostibus, sed sibi interitum paravit. Nam, dum forte contra Traces pugnans, cesis suorum milibus, in potestatem hostium devenisset, ne ludibrium inimicis foret, virgam qua ad stimulandum equum utebatur in oculum Thracis se tenentis impegit. Barbarus, dolore iraque percitus, latus Crassi gladio transverberavit. Sicque vir magni nominis simul et fortitudinis, dum devitat quodfortuito casu sine beneficio etiam hostis posset evadere, incidit in mortem quam illatam vel nec benevolens amicus adversariis potest avertere.
-
[12] . . . Nec Chilpericus quievit, qui fratri Sigeberto suos fuisse exercitus indignabatur. Non contentus enim filii triumpho, cum magna et ipse veniens manu Campaniam, depopulatus est Remensem. Sigebertus tamen non usquequaque otiosus fuit nec multa diu regni sui passus dispendia est. Nam, insidiis oportune locatis, omnem exercitum Theodeberti cum ipsoattrivit. Qui, dum evadere nititur, a choorte regia oppressus, occiditur. Corpus ejus, ab Arnulfo duce collectum et Engolismam delatum, ibidem est humatum. Deinde, congregatis superioribus Francis Austrasiis, collecto etiam suorum adjumento, contra fratrem aciem dirigit. Sed, intercurrentibus legatis, pax convenit. Inde, communi consensu, expeditionem in Guntrannum, suum fratrem, Burgundie regem, agunt. . Cumque castra in loco qui Viriacus dicitur fixisset, residente Sigeberto apud Archiacum, Chilperico identidem eo loci quo duodecim pontes Sequane superimpositi fuisse referuntur, mediatoribus optimis quibusque prudentia viris quibus moris est semper regibus prebere consilia, hii tres fratres in unum coeunt fedus. Trecas deinde in oratorio Sancti Lupi dextras jungentes, Sigebertus cum Chilperico jusjurandum Guntranno prebuerunt nil se ulterius adversus eum hostiliter acturos. Eadem eis etiam Guntrannus visus est sacramenta dedisse. Inde cum gratia discessum est, et se invicem salutantes, Guntrannus ad propria, Sigebertus atque Chilpericus ad castra redeunt. Tunc Austrasii jurgari contra Sigebertum cepere, promissa sibi flagitantes solvi, qui se meminissent spe hostilis prede ad belli societatem sollicitatos : oportere eum aut exproprio stipendia illislargiri aut publicum demonstrare cujus rebus ditentur adversarium. Se interim, dum rege[s] inter se pacem venditant aut inimicitias, quasi mercennarios haberi queruntur, ad pericula primos, ad honorem vel premia ultimos. Nec contra Guntrannum se querelam cujuslibet offensionis pretendere velle fatentur, cum quo Sigebertus juste firmarit federa pactionis, sed in Chilpericum veteris inimicitie recordatione cunctorum odia exardescere. Illum esse ex multis unum cujus vita ingrata, mors foret omnibus grata. His igitur suorum persuasionibus coactus, Sigebertus fratrem persequi statuit qui, nil tale metuens, majorem exercitus partemad hiberna dimiserat. Ipse, accepto fraterne insectationis nuntio, cum paucis equitibusTornacum urbem confugit. Quem subsequens, Sigebertus Parisiorum ingressus est urbem. Cui occurens, sanctus Germanus pontifex :. Hec ille quasi ab episcopo partibus fratris favente dicta aspernatus, cogitabat cepta perficere. Et veniens in villa cui vocabulum est Victoriacus, offendit ibi validam de regno Chilperici manum Neustrasiorum, specie se ei tradere volentium. Qui, viso rege, certatim ad eum venientes, ditioni se ejus subdunt. Nec quilibet ducum aut procerum regni Francorum cum Chilperico relictus est, excepto Ansoaldo, qui fortunam regis etiam in adversis maluit non deserere quam promissam violando fidem proditor esse vel dici. Tantis igitur Sigebertus vallatus militum catervis, cunctas urbes regni Chilperici imperio suo adjunxit. Inde, progressus in urbe cui Tornacum nomen est, fratrem obsidione cinxit. Qui se urgeri conspiciens, herebat consilii incertus qua via conjugem ac filios, quos secum ibidem adveniens deduxerat, periculo eximeret. Sed mulier, artibus viri longe callidior, duos subornat viros quibus audacia contemptum mortis invexerat. Hos hortatur monetque Sigebertum adeant eumque se ut dominum[adorare] simulantes interimant. Quod si efficiant, evadentibus premia, interemptis vero condignam sepulturam elemosinasque ad loca sanctorum pro abolitione tanti facinoris se prebituram spondet. Illi, nil morati, precepto satisfaciunt ac, urbe egressi, ad castra progrediuntur hostium. Nil viris his audacius, nil terribilius eo bello in hostem ex urbe processit. In medium namque adversariorum proruentes, non trepidaverunt, non retractarunt, sed tanquam familiariorum suorum consortiis immorarentur, non ante remeandum putarunt quam circumventum a lateribus regem, cultellis latera fodientes, nefandissime neci traderent. Clamor ilico universorum, luctusque totis oritur castris ut palam daretur intelligi regem oppetiisse Sigebertum. Impetu itaque facto in homicidas irruunt levique negotio membratim sectos, duos delent viros. Chilpericus, dum egredi formidaret et quid accidisset ignoraret, accedente ad se conjuge Fredegunde, interisse fratrem ut comperit, ad spem vite et salutis animum quasi ab inferis reduxit. In crastinum egressus urbem, redeuntibus in gratiam Neustrasiis qui ad Sigebertum ab eo desciverant, .
-
[13] Ejus tempore, Fortunatus, qui in rethorica metricaque arte famosus habebatur, ab Hesperia in Gallias transiens, Pictavis episcopus ordinatur. Hic multorum vitas passionesve sanctorum, partim prosa, partim metro composuit. Ad amicos quoque singula distica, elegans orator, conscripsit. Unde prefato regi elegiacum misit carmen, congratulans ei in nuptiis Brunechildis. Quod equidem ego consors, librum ad diversos ab eo sibi familiares manibus cum intulisset meis, legi atque in eo fecunditatem viri dulcemque affabilitatem satis ammi ratus sum.
-
[14] Interfecto autem hoc modo Sigeberto, mutatio facta est, multis familiarium ejus amicitiam Chilperici expetentibus. Porro Brunechildis, quam Sigebertus, dum a pervasione urbium rediret fraternarum, Parisius sibi occurre[re] imperarat, in eadem degens civitate nece viri comperta, fluctuabat animo qualiter se suamque prolem ab imminenti liberaret interitu. . Thesauri ejus opibus Chilperici sociati, filie Meldis ad custodiendum misse sunt.
- [15]
- [16]
- [17]
- [20]
- [21]
-
[22] .
- [23]
-
[24] .
-
[25] .
-
[26]
-
[27] .
- [28]
- [29]
-
[30] .
-
[31] .
-
[32] ..
- [34]
-
[35] .
-
[36] .
-
[37] .
- [38]
- [39]
-
[40] .
-
[41] .
-
[42] . .
-
[43] . . . Hoc ergo exitu periit, qui, ut crimen episcopo suo obiceret, multos in vincla conjecerat, quosdam etiam verberibus affecerat. Nec in ipsis quoque sceleribus degenerabat. . . .
-
[44] . . .
- [45]
- [46]
-
[47] .
-
[48] .
- [49]
-
[50] .
-
[51] . . .
-
[52] .
-
[53] .
- [54]
- [55]
-
[56] .
- [57]
-
[59] . Sed suspectus hominum inter quos venerat malitia, nusquam nisi armis custodibusque vallatus progrediebatur. Unde quadam die in ecclesia facto silencio, circumstantem populum hac voce rogavit : .
-
[60] . Cui Desiderius artum constituens victum omnem thesaurum sigillo munitum in quadam domo fortissimis tradidit viris custodiendum, et ipse ad Mummolum Avennione residentem transiit.
- [61]
-
[62] . . . Pro tanta igitur injuria vehemens inter reges discordia exorta est.
-
[63] .
-
[64] .
-
[65] . . .
-
[66] . Post hec facultas omnis Eberulfi, que multa erat valde, diversis a rege concessa, domus quoque quam infra muros possidebat turonicos adeo direptioni tradita est, ut nil nisi nudi superessent parietes. Pro his itaque causis, calumpnias sancto antistiti inferebat Gregorio, quasi cuncta ejus gererentur consilio, minabaturque quod, si umquam regis rediret in gratiam, similem ei retribueret vicissitudinem. Verum antistes plus clemencia pro ejus miseriis quam indignatione pro illatis ab eo commovebatur injuriis. Cumque foret eidem misero domicilium in sancti Martini salutatorio, et a presbitero cui servandi oratorii cura delegata erat relique clauderentur janue, per ostium illius salutatori[i] ingressi ecclesiam pueri vel puelle universa rimabantur ornamenta sacri templi. Quod postquam custosbeate edis animadvertit, ac ferreis ipsas foresaffixit clavis, media ferme nocte in ipsis nocturnalibus hymnis a prefato Eberulfo episcopus Gregorius et clerici tantis lacessiti sunt conviciis, ut laudes Deo debitas relinquere cogerentur. Sed et clericum quendam jam temulentus, quod vinum sibi non largiretur, super scamnum extensum pene usque ad mortem flagelliscecidit, multorumque cedem in atrio beati antistitis exercuit, non veritus illi ingerere contumeliam cujus cotidie flagitabat clemenciam. Porro una noctium vidit idem episcopus sompnium, quod eidem viro retulit, in hunc se habens modum : Ad hec Eberulfus : , inquit antistes. . Intellexit episcopus illum demonis instinctu talia effari. .
-
[69] Ita quidem rex audiente omni populo proferens, semotum a cetu aliorum nepotem monuit ne cui manifesta faceret que ipse ei dicturus foret. Denique instruens eum quos fidelium de rebus agendis consuli, quosve oporteret a consilio removeri, seu quibus proprii corporis tuendi curam committi, Egidii episcopi fraudulencias ac perjuria, matris quoque Brunechildis versucias cavendas premonuit. Finita sermocinatione, ad convivium ambo regesresederunt. Et inter redundatioris mense epulas serenissimus princeps Guntrannus sic alloquitur convivas : Post hec Childebertus, restitutis sibi a patruo civitatibus quas pater tenuerat suus, ad propria maturavit regressum.
-
[70] . Circumventis igitur memoratus vir ejusdem urbis incolis ut bona sua intra muros propter adventantem reconderent exercitum, dum illi ejus monitis paruissent, hac eos fraude decepit. Confingens enim hostes jam in proximo esse, ita eos affatur : . Quibus digressis, expulso etiam antistite, post eos clausit portas seque ad repugnandum cum satellitibus parat. Quam ceca mens hominum ignara futuri ! Fuit profecto post ille dies,qui simili ordine ipsum expulsum mortalibus ostendit ab urbe, quo magnocaptos cum precio eos qui pellebantur vellet videre receptos,rejectis his qui putabantur fidissimi.
- [71]
-
[72] . Cui etiam hoc commisit mandati ut, quocumque valeret ingenio, eam ad patriumdeveheret solum. Qui dictis obaudiens Tolosam petiit,regine filiam in magna humiliatione constitutam offendit et, in quantum posse illi affuit celerrime devexit.
-
[73] . .
- [74]
- [75]
-
[76] . Porro . . .
-
[77] .
- [78]
-
[79] . . .
- [80]
-
[81] . Hanc denique basilicam ipse, ut prefati sumus, divino succensus amore, in suburbio quidem predicte civitatis sed in teritorio Segonum saltuque Brexio studiosissime edificavit. Ubi monachos aggregans monasterium constituit, quod pluribus prediis facultatibusque ditavit. Sinodum XL episcoporum aggregari precipiens, ut ordo psallendi qui in loco sanctorum Agaunensium, temporibus Sigismundi regis, ab Avito et ceteris pontificibus illius temporis institutus fuerat, in cenobio quod ipse fabricarat teneretur effecit. Qui videlicet ordo etiam ad sepulchrum sancti Martini antiquituscelebratur,et a beato Germano in monasterio Sancti Vincencii servari jussus, necnon in monasterio Sancti Dyonisii, ut post declarabitur, a Dagoberto rege agi preceptus, et a nobis cujusmodi esset exquisitus, taliter se habere est repertus : in diebus namqueestivis, sex antiphone binis psalmis explicabantur. Porro toto augusto, proptercreb[r]as festivitates, manicationes fiebant. Manicare autem mane surgere dicitur. In septembri vero, VII antiphone canebantur, distributis unicuique binis psalmis. In octobri, VIII, cum ternis psalmis. In novembri, IX, cum ternis itidem psalmis. In decembri, X, cum ternis similiter psalmis. Verum in januario ac februario, ut possibilitas sinebat, hoc tamen observantes ne minus a XIIcim psalmorum quantitate ad vigilias dicerent nocturnas. Ad sextam tamen, sex psalmi cum alleluia ; ad duodecimam, duodecim,idemque cum alleluia, psallebantur. Sed de his ista sufficiant. Fuit autem Guntrannus in bonitate precipuus, in eroganda pauperibus alimonia largifluus, Christi sacerdotibus se humilem prebens, leudis suis benivolum, gentibus externis pacatum. Talibus itaque pollens virtutibus, multis nationibus ejus laudes precinentibus, presens regnum Childeberto suonepoti relinquens, ipse ad supernum migravit.
-
[82] .
-
[83] inhiantes interitum, mutua semet cede prosternunt. Sequenti anno , conflixit, quos etiam pene usque adsuppremum exitium dedit. .
-
[84] Anno quarto regni Burgundie a Childeberto suscepti, paterni vero regni vicesimo tercio, . Hic est Childebertus filius Sigeberti, qui etiam Junior dictus est. Cui successerunt duo filii sui adhuc pueruli, sub tutela avie Brunechildis constituti. Et Theodeberto quidem regnum Austrasiorum, quod pater Childebertus a genitore suo Sigeberto sibi relictum acceperat, Theoderico autem regnum Guntranni, quod Childeb[er]tus jure adoptionis tenuerat, sorte obvenit. Qui etiam sibi sedes in his locis in quibus et priores constituere reges. Ad hos fratres sive ad aviam eorum Brunechildem extant epistole beati Gregorii Romani pontificis, Augustinum, quemAnglis Saxonibus destinaverat episcopum, illis commendantis, in quibus idem vir Domini petenti memorate regine fatetur se reliquias beatorum apostolorum Petri et Pauli misisse.
- [85]
- [86]
-
[88] .
- [89]
- [90]
-
[91] . .
- [92]
-
[93] . . .
-
[94] . .
-
[95]
-
[96] Anno XV regni sui, Theodebertus aliqua sibi de fratris Theoderici possessionibus adjungere parans, eum in se excitavit. Verumptamen provido prudentium consilio virorum electus est locus, Saloissa cognomen, ut fratres, ad destinatum cum paucis sed Francie primoribus convenientes, que pacis essent eligerent. Ibi Theodericus cum decem milibus tantum viris, Theodebertus vero cum magna Austrasiorum affuit manu, bello etiam, si frater petita abnueret, turbare pacem volens. Theodericus tante multitudinis contemplatione perterritus, que ille cupiebat, quamvis non sponte, concessit. Conventus fratrum hujusmodi fuit, utAlesatio et Sugitensi, Turonensi quoque ac Campanensi comitatu Theodericus cederet, et ad Theodebertum jus omnium horum transiret. Inde cum gratia, sed simulata, discessum est ; ac se invicem salutantes, uterque ad sua sunt regna regressi.
-
[97] His diebus Alamanni, Veneticorum fines ingressi, Ultrajuranos, Cambeleno et Herpino ducibus, sibi obsistere conatos, acie superant ac usque ad refugia montium persecuti prosternunt. De hinc, nullo inquietante, Juranum saltum pervagantur, cedibus ac incendiis cuncta per que transibant replentes. Captivisque plurimis abductis, cum spoliis et ingenti preda redierunt ad propria.
- [98]
-
[99] .
- [100]