[f50]

[46] Ipsis diebus Theodorus Massilie episcopus, a Dinamio rectore Provincie comprehensus injuste et injuriis affectus, dum inde liber ad regem Childebertum properaret, iterum a Guntranno rege capitur. Cujus clerici odio eum habentes hoc audito res ecclesie invadunt, promptuaria spoliant, de ipso etiam pontifice crimina falso prolocuntur. Tunc Childebertus rex ad avunculum regem Guntrannum dirigit, mandans partem Massilie, quam ei post obitum patris sui dederat, sibi reddi ; sin alias, sciret se eo plura amissurum. His Guntranno nequaquam assentiente et insuper vias in regno suo custodiri jubente, ne quis fidelium nepotis sui Massiliam adiret, Childebertus Gundulfum, senatorii generis virum, suum vero domesticum, ducem creatum, memoratam (50b) direxit ad urbem. Qui per Turonicam eo tendens civitatem, a beato Gregorio agnitus, quod matris ejus esset avunculus, humanissime diebus quinque apud ipsum est habitus, ac itineris necessariis sumptis est profectus. Cum a Dinamio et clericis ipsi quidem introitus urbis ; episcopo vero Theodoro qui jam custodia solutus se ei junxerat, ingressus negaretur ecclesie, tandem aliquando Dinamio suaserunt ut in ecclesia Beati Stephani, quea qui P muro vicina erat, eis collocuturus descenderet. Quo dum venisset, ab hostiariis ipse solus receptus est, ceteris qui eum sequebantur exclusisb exclusiis P avant correction par exponctuation . Deductusque a Gundulfo ac antistite in salutatorium, increpatur graviter. Illis itaque qui cum eo venerant et se non receptos indignantes fugatis, Gundulfus seniores capi precepit, volens eos ad urbem deducere, ut illi portas aperirentc aperient R, P . Interim Dinamius, agnoscens se captum teneri, ad pedes eorum ruit, pollicens se portas reseraturum regique simul et pontifici de reliquo fidem servaturum. In sua igitur fide dimissus, ducem pariter cum pontifice, exultante omni populo, recepit in urbe. Clerici sane, qui eo inpulsore nequiter contra suum egerant pastorem, dum ad domum ejus se contulissent, fidejussores dare compulsi sunt ut regi Childeberto se presentarent. Gundulfus tamen, recepta Massilia et episcopo sue sedi restituto, ad regem reversus est. Dinamius autem, spreta quam promiserat fide antistiti, ad Guntrannum regem mittit qui dicerent se quidem urbem tradere velle, sed Theodorum [f50v] (50va) obstare ; nec illi cives nullatenus parituros, nisi sacerdos alicubi truderetur exilio. Quibus verbis rex iratusd irratus Aimoin eum sibi vinctum exhiberi jussit. Sed cum antistites, sibi metuens, non facile egrederetur ab urbe, evenit necessitas dedicande ecclesiee basilicae Aimoin suburbane. Dum igitur eo properaret, ex insidiis subito adversarii prorumpentes, clericos ceterosque obsequentes cesos in fugam agunt ipsumque equo proprio dejectum vili imponentes jumento, ad regem deduxere. Cui Aquensemf Aquensi R, P pervenienti ad urbem, Pientius episcopus clericos ac cetera vie attribuit necessaria. Porro rex eo discusso, dum immunem invenisset a culpa, multis honoratum muneribus ad suam reverti imperavit ecclesiam. Qui a plebe cum leticia receptus, invenit ecclesie res suasque a clericis pervasas. His quippe pro causis fedus inter Guntrannum et Childebertum ruptum, discordiaque immensa acta est’1 : Gregorius Turonensis, Historiae, VI, 11. ‘Verumptamen regibus hoc modo ad invicem dissidentibus, Lupus quidam civis Turonicus uxore defuncta, dum clericatum expeteret, a fratre Ambrosio ne id faceret prohibitus est, pollicente conjugem se ejus congruam generi illi provisurum. Cui rei dum studet dare operam, ab adultero qui cum conjuge Ambrosii stuprum habebat utrique perempti sunt. Dumque unus alterum Deo subtrahere ac vite presentis oblectamentis tradere nititur, et se et illum perdidit’2 : Gregorius Turonensis, Historiae, VI, 13.

Hoc anno luna eclipsim passa est, et infra territorium Turonicum verus de effracto pane sanguis effluxit’3 : Gregorius Turonensis, Historiae, VI, 21. (50vb) ‘In Silvanectensi pago, hominis cujusdam domus, cum ille mane surgeret, sanguine introsum aspersa apparuit’4 : Gregorius Turonensis, Historiae, VI, 14.

Murusg Maurus P avant correction par exponctuation Suessionis divinitus subversus est. Andegavis terremotus factus est. Infra muros urbis Burdegalensis ingressi lupi canes devoraverunt ignisque per celum cucurisse visush visum P i Mostra P en marge (XIVe s.) est’5 : Gregorius Turonensis, Historiae, VI, 21.