[f50v]

[48] Apud pontem vero Parisiace urbis memoratus princeps custodes posuerat, ut insidiatores de regno fratris sui Guntranni advenientes arcerentur. Hos Asclepius, officio quondam ducis functus, nocte una omnes interemit, pagumque ponti proximum depopulatus est. Quapropter Chilpericus cum exercitu super fratrem irruere volens, consiliis bonorum virorum monitus restitit, mittens fratri legatos ut mala sibi illataa illa R, P corrigeret. Ille, justicie amator, juxta quod monebatur agere non distulit. Verumptamen Chilpericus his non contentus, aliquas a fratre civitates auferens, novos [f51] (51a) eis comites prefecit, preceptum dans ut earum tributa suo inferrentur thesauro’1 : Gregorius Turonensis, Historiae, VI, 19.