[f64v]

[86] ‘Eo igitur anno quo Childebertus vita decessit, Fredegundis regina cum filio Clothario, superioris victorie elata triumpho, Parisius vel reliquas urbes ritu pervasit barbarico. Quorum exercitus, super Theodebertuma regem Austrasiorum P add. interl. même main et Theodericumb regem Burgundionum, P add. interl. même main reges irruens, adunatas ab ipsis militares copias loco nominato Latofaoc Lutophao Aimoin gravi cede labefactavit, reli[f65] (65a) quosque in fugam egit’1 : Fredegarius, Chronicae, IV, 17.

Anno secundo regni Theodeberti ac Theoderici, Fredegundis regina senex et plena dierum defuncta est, ac in basilica Sancti Vincentii in suburbio Parisiacensi sepulta’2 : Fredegarius, Chronicae, IV, 17.

Anno tertio supradictorum regum, Wintrio dux instigante Brunechilde interficitur. Sequenti abhinc anno, Colenus genere Francus patricius ordinatur.

His diebus apud Massiliam vel reliquas Provincie civitates nascentibus in hominum inguinibus seu delicatioribus locis quibusdam glandulis in modum nucis, maxima generata est mortalitas.

IN lacu quoque Dunensi in quem Arula flumen influit, aqua fervens ab eo ebullivit, ut multitudinem piscium decoctam ad litus proiceret.

Warnicharius major domus regis Theoderici moriens, omnes facultates suas in alimoniis pauperum distribuit.’3 : Fredegarius, Chronicae, IV, 18