[f51]

[50] Porro Childebertus Egidium Remensem archiepiscopum cum aliis optimatibus ad Chilpericum patruum suum confirmandi federisa federis quod inierant causa Aimoin causa dirigit. E quibus Egidius in hunc modum legationis retulit ordinem : « Pacem quam tecum, gloriose rex, inclitus nepos tuus firmavit, petit omnino a te stabiliri. Fratris denique tui benivolentia ideo uti nequid, quia partem ejus ex Massilia injuste retinet, neque transfugas reddere ei vult suos. Idcirco [si] junctis viribus vestris, unanimes ejus expugnationem adorsi fueritis, ultio debita pro illatis injuriis ab eo facile exigi poterit. » Ad hec ita respondit rex : « Fratris, inquit, mei culpa tam est in (51b) aperto ut difficile occultari queat. Nam si dulcissimus nepos meus animo malefacta recenseatb recenseat sua Aimoin , reliquis pretermissis, repperiet patrem suum fraude Guntranni interisse. Quapropter et ego me spondeo adjutorem illi in ultionem paterne futurum necis, quic quem R ; quam P amisi fratrem magne, si nunc viveret, dilectionis. » Hec dum rex perorasset, datis obsidibus fedus stabilitum est. Continuo Chilpericus exercitum de regno suo commoveri precepit, qui civitates fratri subditas obsidens, circumjacentes depopularetur agros. Tunc Berulfus parcium ejus dux cum Turonicis et Andegavis una ex parte, Desiderius et Bladastis ex alio latere cum maxima multitudine Bituricenses aggrediuntur. Quibus rex hoc dedit mandati ut, capta urbe, sacramenta de nomine exigerent suo. Sed Biturigi apud castrum Mediolanense, quod nunc Magdunum dicitur, quindecim armatorum milia Desiderio duci opponentes, cum eo conflixere. Reliqui duces urbem obsidione cinxerunt. Chilpericus vero, licet nondum exercitus Childeberti advenisset, tamen quosdam de ejus ducibus secum habens, universas copias suas per Parisium transducens, cuncta vastando Milidunum venit. Cui Guntrannus non dubitavit obviam ire, in solo spem habens Deo cuneumque hostium pre cupiditate ab aliis segregatum crepusculo noctis aggressusd aggressus Aimoin ultima labefactavit pernicie. In crastinum, intercurrentibus legatis, frater cum fratre pasciscitur, pollicentibus utrisque commissorum correptionem. Quippe Chilpericus, dum milites furto ac rapinis abstinere [f51v] (51va) moneret, nec tamen obtemperarent, comitem Rotomagensem gladio percussit, sicque reliquos cohercens ad propria reduxit, cunctam prius restituens predam captivosque relaxans. At illi qui Bituricas obsederant, accepto nuncio ut in die recederent, quecumque oculis videbante oculi viderant Aimoin manus rapiebant, dum ad sua redirent’1 : Gregorius Turonensis, Historiae, VI, 31.