[25] ‘Pictavenses quoque et Bagasseni, qui nunc Arbasseni dicuntur, conjuncti Andegavensibus, Warocum comitem Britonum repentino impetu opprimere moliebantur. Quorum prevenit insidias Warocus, circa medium noctis super eos irruens et maximam ex eis stragem faciens. Tercia vero die cum ducibus Chilperici fedus pepigit, dans filium suum obsidem et que pervaserat reddens. Venetum quoque urbem ea conditione refudit, ut si ex gratia regis eam tenere mereretur, tributa quotannis solvere non moraretur. Aliquanto autem interjecto tempore, a fide desciscens, Eunium Venetice urbis episcopum ad regem dirigit, pro quibusdam causis responsa laturum. Quem rex cum ira objurgatum direxit in exilium’
1 : , Historiae, V, 26.