[44] ‘Per idem tempus, Chilpericus apud Suessionas vel Parisius circos edificari jubens, spectacula populis prebuit’
1 : , Historiae, V, 17 fin. ‘Sane post memoratam sinodum, dum beatus Gregorius, ad propria rediturus, cum sancto Salvio familiare colloquium in atrio domus regie haberet, ait ad eum vir Domini Salvius :
2 : , Historiae, V, 50. « Videsne, o frater, super tectum aule que ego cerno ? »
Cui cum ille responderet se nil aliud quam tegulas, quas rex pridem superponi jusserat, videre, rogaretque ut, si ipse aliud quodlibet cerneret, indicaret, estimabat enim illum solito more jocari, ille iterato ad eum : « Conspicio, inquit, ego gladium ire Dei super hanc dependentem domum »
. Non frustra hec vaticinatus est. Nam post viginti dies duo filii regis mortui sunt, de quibus paulopost dicemus. Ipse quoque archipresul Gregorius, una noctium post matutinos hymnos strato recubans, vidit angelum Dei super ecclesiam volantem, et clara voce dicebat : « Heu ! Heu ! Percussit Deus Chilpericum et cunctos filios ejus. Nec erit ex his qui nunc vivunt ullus in regno ejus successor. »
Denique quattuor adhuc superstites erant’‘Hoc tempore synodus apud Lugdunum congregata multos episcoporum negligenter [agentes]a R, P Omis cohercuit’
3 : , Historiae, VI, 1.