[f62v]

[80] Defuncto Authari, ‘Theudelinda regina, que satis placebat Langobardis, permissu eorumdem Agilulfum, qui Zagoa et Ago Aimoin dictus est, ducem Taurinacium, virum strenuum ac bellicosum, et sibi maritum et Langobardorum genti regem elegitb elegit R ; eligit P 1 : Paulus Diaconus, Historia Langobardorum,  : MGH, III, 35. ‘Ad hanc reginam sapientissimus papa Gregorius IIIIor Dialogi sui libros, quos de vita sanctorum scripserat, direxit, sciens eam et Christi fidei deditam et in bonis actibus esse precipuam’2 : Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, IV, 5.

‘Circa hec tempora cenobium beati patris Benedicti, quod in castro Cassino situm est, a Langobardis noctu invaditur. Qui universa diripientes necc nec P ; ne Aimoin unum quidem monachum tenere potuerunt, ut prophetia [f63] (63a) venerabilis Benedicti patris, quam longe ante previderat, impleretur, qua dixit : « Vix apud Deum optinere potui ut ex hoc loco michi anime cederentur. » Fugientes porro ex eodem cenobio, monachi Romam petierunt, secum codicem sancte regule, quam prefatus pater composuerat, et quedam alia scripta, necnon pondus panis et mensuram vini ac quicquid ex suppellectili subripere potuere deferentes. Monasterii autem Cassiniensis post beatum Benedictum Constantinus, post hunc Simplicius, deinde Vitalis, ad extremum Bonutus congregacionem rexit, sub quo hec destructio facta est’3 : Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, IV, 17.

“Anno XXXII regnante Guntranno, ita a mane usque ad mediam diem sol minoratus est, ut tercia pars ex ipso vix appareret”4 = Fredegarius, Chronicae, IV, 13.