[f67]

[95] Anno XIV regni Theodeberti ac Theoderici, beatus Columbanus aba ad P Hibernia occeani insula progressus, primum a Theodeberto suscipitur. Demum propter confluentium ad se populorum multitudinem inde migrans, et solitariam agere vitam cupiens, ad regnum Theoderici transiit, atque in locum cui Luxovium nomen est, a prefato rege habi (67va) tare est jussus. Ad quem visitandum dum frequenter rex adveniret, ac a viro Dei cur relicto legittime coniugis matrimonio adulterinis deservisset commixtionibus argueretur, illeque ad obaudiendium ejus salutaribus monitis aurem cordis inflecteret, avia Brunechildis vipereis antiqui hostis inflammata incitamentis, adversus sanctum Colombanum commoveri cepit acrius’1 : Jonas, Vita Columbani, Acta sanctorum ordinis sancti Benedicti, II, 30. ‘Sed sanctus vir illius malicie obviam ire parans, ad eam Bruchariacho villa commorantem properat. Cui regina cum nepotibus suis Theoderici filiis occurrens, orabat ut regiam prolem benediceret. At ille ait nequaquam illos regalia sceptra suscepturos, eo quod de lupanaribus emerserint. Regina indignata pueros precepit abire, et ipsa post paululum est secuta. Viro autem Domini ad propria regredi festinante, et regie aule limen pede tangente, subito fragore totius mota est domus fabrica, sed nefandissime mulieris mens non est commota, immo majori iracundie igne succensa’2 : Jonas, Vita Columbani, Acta sanctorum ordinis sancti Benedicti, II, 31 ‘Verebatur enim quod omni extorris dignitate pelleretur a regno, si rex posthabitis meretriciis delinimentis alicujus regalis femine potiretur conjugio’3 : Jonas, Vita Columbani, Acta sanctorum ordinis sancti Benedicti, II, 31. ‘Interdixit igitur egressum vel regressum a monasterio tam sancto viro quam fratribus cum eo manentibus, precipiens suis optimatibus vicina cenobio loca incolentibus ne quempiam exire permitterent, vel progressum hospicio susciperent. Denuo vir sanctus, ut eam a tanta moneret desistere (67vb) pertinacia, ad palacium perrexit. Eo forte die, Theodericus cum avia sua in Spinsia residebat villa, nunciaturque ei hominem Dei pro foribus stare nec in hisdem edibus hospitare velle. Tunc rex iram Domini sibi imminere veritus, melius dixit esse virum Dei oportunis subsidiis honorare, quam Domini ex servorum ejus offensa ad iracundiam provocare. Jussit ergo regio cultu queque erant victui necessaria parari, et Domini famulo per ministros proprios deferri. Quod dum illi maturato implessent, beatus Colombanus, severo ut erat vultu respiciens eos, inquirit quid sibi ista velint. Dictum ab eis est alimenta esse in suos suorumque usus a rege directa. Quibus ille :« Non, inquit, teste scriptura, accepta sunt Deo impiorum munera . Itaque non oportet ejus servos suscipere que ipse probatur odire. » Post hec verba, vasa cuncta in frustra disrupta, vinum ac sicera solo fusa, ceteraque separatim sunt dispersa. Pavefacti regis ministri ad regem reversi, rei geste ordinem promunt. Rex nimio terrore perculsus diluculo cum avia ad virum Dei properat. Precantur de commissis veniam, pollicentur in reliquum actuum suorum emendationem’4 : Jonas, Vita Columbani, Acta sanctorum ordinis sancti Benedicti, II, 32. “His pacatus promissis ad monasterium rediit”5 = Jonas, Vita Columbani, Acta sanctorum ordinis sancti Benedicti, II, 32. ‘Verum hec pollicitatio nullius efficacis protulit fructum operis. Nam Theodericus in ceno luxurie ut ante consueverat est obversatus’6 : Jonas, Vita Columbani, Acta sanctorum ordinis sancti Benedicti, II, 32, ‘et Brunechildis animus, semel nequicia imbutus, a persecutione beati viri nequaquam est [f68a] (68a) immutatus quin eo usque processit spiritus immanitatis ferox’7 : Jonas, Vita Columbani, Acta sanctorum ordinis sancti Benedicti, II, 33, ‘ut nepoti suaderet sanctum Dei in opido Vesuntionum exitio relegari’8 : Jonas, Vita Columbani, Acta sanctorum ordinis sancti Benedicti, II, 34, indeque reversum, usque ad maris Britannici litora deduci, ut transmeato freto numquam de cetero Galliarum reviseret arva. Cumque vir Domini secundum sui propositum animi deliberasset ad patrium solum nullo modo regredi, per regnum Theodeberti ad Italiam transiens, cenobium quod Bobium dicitur construxit, plenusque sanctitatis ac dierum migravit ad Dominum. ’9 : Fredegarius, Chronicae, IV, 36