[59] Principes sane Chilperici, e quibus Ansoaldus primus erat, acceptum filium ejus Clotharium per civitates regni ejus circumduxerunt, et sacramenta ex nomine ipsius atque Guntranni susceperunt. Guntrannus vero universos quos Chilpericus injuste oppresserat relevans, ecclesiis testamenta ab eo ablata restituit’1 : Gregorius Turonensis, Historiae, VII, 4. Sed suspectus hominum inter quos venerat malitia, nusquam nisi armis custodibusque vallatus progrediebatur. Unde quadam die in ecclesia facto silencio, circumstantem populum hac voce rogavit : « Obsecro, inquiens, vos qui hic adestis populi, ut firmiorem quam fratribus meis non servastis mihi fidem custodiatis, quatinus valeam cum quiete nepotes enutrire meos vosque cum justitia regere, ne forte, quod Deus avertat, me ante tempus sublato et ipsi careant nutritore et vos rectore ». Cumque ejus verba ammirans populus laudasset, Dominum pro ejus rogabat salute’2 : Gregorius Turonensis, Historiae, VII, 8.