[57] ‘Erat autem prefata Fredegundisa uxor Chilperico P add. inter. forma egregia, consilio callida, dolis excepta Brunechilde parem nescia’
1 : Liber Historiae Francorum, 35 ; que addicto ad suas libidines Chilperico, ita mentem ejus cupiditate sui obstruxerat ut femineas vincere non prevalens aviditates, quasi vile mancipium insolentie muliebri obsequeretur. ‘Dum igitur impenso eam diligeret amore, quadam die venatum profecturus, e regia in stabulum descendit equorum; regina vero existimans regem jam progressum, in interiori cubiculo caput proprium aquis parabat abluere. Rex ergo in regiam regressus, cubiculum post illam intravit, et eam ut jacebat super scamnum acclinem bacculo in posterioribus ludens percussit. Illa autumans Landericum hoc fecisse, qui comes tunc et major domus erat regie, consueveratque cum regina stupri habere consuetudinem, ait :
2 : Liber Historiae Francorum, 35. « Ut quid, Landerice, talia facere presumis »
? Ilico rex ac si amens effectus ubi (53b) hec audivit, in suspicionem deductus, indignatione nimia furens animique impos exiliit, fugiens turpis corruptele contagia, nec furentem capiebat aula. Itaque silvarum secreta petiit, ut venatibus intentus tantam animo conceptam leniret iracundiam. Cognoscens vero regina non equo animo regem verba tulisse sua, et periculum sue imminere saluti si eum opperiretur venturum, timorem abicit femineamque audaciam assumit, et mittens vocari jussit Landericum, cui et dixit : « Res capitis tui, Landerice, nunc agitur, plusque tibi de sepultura quam de lectulo, nisi caves in proximo, cogitandum erit »
. Narravitque ei cuncta que dicta seu gesta fuerant. Quibus agnitis Landericus reputare secum scelera sua ipse cepit, et consciencie stimulis exagitari nullum fuge locum nec evadendi subsidium sibi relictum, circumventum velut quibusdam retibus et captum teneri ; denique ingemiscens altius : « Ve, inquit, diei quo in tantam cordis amaritudinem deveni ! Dis crucior miser animo, et quid agam vel quo me vertam ignoro ! »
Cui Fredegundis : « Auscultab auscuta R, P , ait, paucis, et quid ego te facere velim, et quid nobis profuturumc perfuturum P sit, scies. Revertente rege de venatione, ut ei mos est, sub obscura nocte, immitantur homicided homicid(i)e P 'i' exponctué qui premiorum pollicitatione contemptum sumentes vite, letali eum perfodiant vulnere. Quo facto nos securi a mortis periculo, cum filio regnabimus Clothario »
. [fol. 53v] (53va) Laudat Landericus consilium, et revertentem de silva Chilpericum, his qui cum eo venerant alio intentis, circumstantes qui missi fuerant precepto satisfaciunt atque desilientem equo opprimunt, clamantes insidiatores a Childeberto rege Austrasio directos dominum suum interemisse et se in pedes quantotius silvam versus dedissee Hic interficitur Childericus P en manchette . Quo audito qui aderant, arreptisf arrepis P equis quos non videbant insequi conati sunt; quos cum minime invenissent, ad propria sunt reversi’‘Madalulfus, Silvanectensis episcopus, qui jam tertia die in tentorio residebat et regi minime colloqui poterat propter fastum superbie qua idem rex tumebat, ut eum interfectum cognovit advenit, ablatoque ejus corpore et veste meliori circumdato, navi imposuit et a Kalensi villa ubi hec acta fuerant, Parisius deducens in basilicam Sancti Vincenti sepelivit’
3 : , Historiae, VI, 46 : Liber Historiae Francorum, 35. Quam ipse immunem ab omni civili negotio, tam in eundo vel redeundo vel negotia exercendo per totas regni sui provincias regali precepto tempore abbatis Scubilionis effecerat; nec non etiam duas possessiones in pago Caturcensi sitas, quarum altera Ipiacus, altera autem Adiacus dicebatur, tempore Droctovei abbatis per singraphum ibi contulerat.h Fuit vero Chilpericus gale deditus, cujus Deus venter erat Aimoin ‘In cujus tempore pauci clerici ad episcopatum sunt promoti, ipso neophitis ecclesias contradentei pessime conditiones Chilperici P marge main postér. . Ipse namque omnes sui temporis sapientes sciencia se anteire existimans, composuit duos libros imitari Sedu (53vb) lium volens, in quibus plurimi versus scantonj scanton P ; scazon Aimoin erant, breves quoque sillabas pro longis longasque pro brevibus continebant. Cumque et alia opuscula vel himnos sive missas componeret que nulla poterant ratione suscipi, cum ipsis etiam memoratis superius libris a memoria aboliti sunt hominum. Causas pauperum non facile ad se ingredi sinebat, seu monasteria hostili odio insectabatur, adeo ut plerumque in palatio residens astantibus sibi diceret :
3 : , Historiae, VI, 46.« Ecce divicie nostre ad ecclesias transierunt, soli nunc episcopi regnant, solis eis defertur bonumk honor Aimoin, R »
. Sacerdotes etenim Domini sibi in fabulam verterat et in proverbium. Quid autem plura de ejus pravisl prius R, P recensemus moribus ? Nullum denique umquam perfecte dilexit, a nullo dilectus est, hoc modo periit invisus suis, nec amabilis extraneis’
‘Defuncto Chilperico, Aurelianenses juncti Blesensibus expeditionem super Dunenses agentes, eos inopinate oppresserunt, res eorum mobiles auferentes, immobiles igne cremantes. Sed eis ad sua redeuntibus Carnotini cum Dunensibus federati, similem per omnia ultionis inflixerunt plagam, par pari referentes’
5 : , Historiae, VII, 2. Et cum in majus ira augmentaretur, intervenientibus utrius partis comitibus, pax facta est.
‘Interea Fredegundis regina, marito viduata, ad basilicam Parisiace urbis in honore sancte Marie dicatam cum thesauris quos secum habebat se conferens, a Ragnemodo suscipitur episcopo. Nam [f54] (54a) thesaurarii Chilperici regis cum thesauris apud Kalam vicum repertis, cumque missorio aureo quem idem rex magnis fabricarat impensis, ad Childebertum regem se contulerunt’
6 : , Historiae, VII, 4. Porro eadem regina prudenti consilio usa ad Guntrannum regem direxit, mandans se cum filio quem ex Chilperico fratre ipsius susceperat in clientelam illi velle tradere. Guntrannus, de fratris interitu veris indiciis certior factus, Parisius summo studio contendit. Occurit autem ei Fredegundis, et eum intra urbem recepit. Post quem Childebertus adveniens, dum a civibus ingressus ei prohiberetur, ad patruum mittit, poscens ut pactum quod dudum inierant rectius firmaret. Verum memoratus princeps ipsos quidem legatos perfidie redarguit quod eorum pravis consiliis amicitia olim cum nepote juncta direpta foret. Se vero cum eis fedus non facturum respondit. His sibi Childebertus nuntiatis iterum mandavit ut se de regno Chariberti quod sibi debebatur removeret. Respondit ille sibi magis deberi, qui frater defuncti erat, nec se ullo modo fraternam hereditatem alteri cessurum. Rursum alios nuntios mittens Childebertus rogabat ut Fredegundis sibi ad supplicia traderetur, que patrem cum patruo maligno peremisset ingenio. Respondit ille in proximo placitum cum nepote se habiturum ibique de his et similibus tractaturum; eos ei a quo directi fuerant remisit. Occulte namque Fredegundi (54b) videbatur patrocinari. Quam dum sepius ad convivium evocaret, una dierum e medio prandio regina surgens a rege invitabatur, ut aliquid cibi adhuc sumeret. Sed illa justa consuetudinem mulierum sibi accidisse dicente ut pro conceptu surgeret, rex ammiratus est, sciens nondum quartum preterisse mensem quo alterum pepererat.