[52] ‘Dum ista geruntur, relatio quorumdam ad Fredegundem cucurrit reginam, dicentium puerum qui tunc defunctus erat thechnis Mummoli prefecti sui per quasdam mulierculas maleficiis et incantacionibus vitam amisisse. Is regine jam dudum erat infensus. Que talia de eo audiens, rapi meretrices ad supplicia jubet, que se fatebantur carminibus multos interemisse innocentes, filiumque ejus pro Mummoli donasse salute. Tunc quidem regina alias earum flammis tradidit, alias rotis innexuit. De Mummolo vero apud regem conquesta est. Quem rex oneratum tum catenis adduci, trabeque revinctis post terga manibus suspendi precipiens, quid maleficii nosset interrogabat. Sed nil se de morte filii regis nosse dicens, hoc solummodo confessus est quod potiones precantationesque varias a memoratis accepisset mulierculis, ad promerendam regis et regine gratiam. Tandem depositus, mandavit regi se nil sensisse penarum. Ille eum maleficum esse protestatus, loris durissimis flagellari ac gladio percuti imperavit. Pro cujus vita regina, egre licet, optinuit. Qui tamen non post multum dolore ipsorum tormen[f52] (52a) torum interiit. Regina autem assumens thesaurum pueri, vestes quidem igne combussit, aurum vero fornacea fornasse P conflans terra obruit, ne quid esset quod ei filium ad memoriam reduceret’
1 : , Historiae, VI, 35 : , Chronicae, III, 90.