[34] ‘Aurelianensis urbs simili incendio vastata est. Apud Carnotinum pagum de effracto pane sanguis effluxit’
1 : , Historiae, V, 33. ‘In urbe Pictava lupus e silvis veniens per portam ingressus (46vb) est. Qua cum ceteris clausa, lupum cives in media interemerunt urbe’
2 : , Historiae, V, 41.
‘Celum quoque ardere visum est, et Liger fluvius plus solito excrevit’
3 : , Historiae, V, 41.
‘Ventus auster tam violens fuit ut silvas prosterneret, domos vel sepes erueret, hominesque usque ad internetionem volutaret. Cujus turbinis spatium, eo loci quo visus est cucurrisse, tenuit in latitudinem jugera septem, licet longitudo quanta esset non posset estimari’
4 : , Historiae, V, 41. ‘Sed hec prodigia gravia sunt subsecuta mala. Nam et discordia inter reges orta bella excitavit civilia, et dissinterie morbus totas prope occupavit Gallias’
5 : , Historiae, V, 34. ‘Qua causa Austrigildis regina Guntranno regi nupta laborans, querelam marito adversum medicos detulit, quasi illorum negligentia erga se egritudo convaluisset. Jussu Guntranni diversis penis medici interierunt ; ipsaque post deficiens mortua est’
6 : , Historiae, V, 35 : Liber Historiae Francorum, III, 82.
‘Quibus diebus Chilpericus legatos Mirionis Gallicie regis, qui Suevis imperitabat, ad Guntrannum missos, apud Pictavum cepit et Parisius in custodia posuit. Quos tamen post annum liberos ad propria remisit’
7 : , Historiae, V, 41.
‘Maurilius quoque Caturcensis pontifex, dum propter podagre infirmitatem candens ferrum tibiis seu pedibus imponeret, langorem pessimum incurrit. Quo ingravescente, dum multi episcopatum ambirent, ipse Ursicinum eligens, dum adhuc superstes esset, benedici fecit, sicque ab hoc seculo migravit.[f47] (47a) Fuit autem elemosinarius valde, scripturis in tantum eruditus divinis ut genealogias Veteris Testamenti plerumque memoriter recenseret. Pauperes Ecclesie sue contra iniquorum judicum oppressionem sustentabat, ut illud Job Domino decantaret dicens’
8 : , Historiae, V, 42 : Pater eram pauperum, et causam eorum diligentissime investigabam9Job, XXIX, 16.
‘Tunc etiam Gregorius Turonensis cum Egilane, Levingildi Hispanorum regis legato quem ad Chilpericum miserat, quia erat ipse Egila arrianus, de fide sancte Trinitatis conflictum habuit et eum mirabiliter superavit. Qui quamvis negasset se aliquando fieri catholicum, tamen infirmitate impulsus est ipsam amplecti religionem’
10 : , Historiae, V, 43.