[14] Interfecto autem hoc modo Sigeberto, mutatio facta est, multis familiarium ejus amicitiam Chilperici expetentibus. Porro Brunechildis, quam Sigebertus, dum a pervasione urbium rediret fraternarum, Parisius sibi occurre[re] imperarat, in eadem degens civitate nece viri comperta, fluctuabat animo qualiter se suamque prolem ab imminenti liberaret interitu. ‘Tunc Gundoaldus dux arreptum puerum Childebertum nomine, per fenestram in sporta depositum, cuidam fidelium suorum tradit, ut eum Mettis exhiberet. Quem inibi perductum, adnitente Gundoaldo, de quo premisimus, universi Austrasii in regnum sublimant patris. Brunechildem, onere filii levatam, altera invadit cura. Nam sibimet timenti nec sompnus oculis nec animo quies dabatur. Cui, etsi voluntas discedendi erat, facultas deerat. Tantis ergo pressa sollicitudinibus, a superveniente Chilperico Rothomago in exilio truditur’
1 : , Chronicae, III, p. 172, l. 26-30 : Liber Historiae Francorum, fin 32 - 33, p. 297. Thesauri ejus opibus Chilperici sociati, filie Meldis ad custodiendum misse sunt.