[f54v]

[61] Nova iterum contra Theodorum, Massilie pontificem, jurgia sunt orta, eo quod Gundoaldum quondam qui se frater Guntranni falso asserebat suscepisset. De cujus origine pauca disserere libet. Hic denique Gundoaldus in Galliis natus, moreque regum a matre sua enutritus, uti consuetudo antiquis Francie fuit regibus, capitis comam gerebat profusam. ‘Oblatus itaque a matre Childeberto seniori est, dicente ea quod Clotharii fratris ejus filius esset, sed quia Clotharius eum odio habebat, ideo ad ipsum, cujus nepos erat, delatum, ut ab eo educaretur. Quem Childebertus expers filiorum ad educandum suscepit poscentique Clothario videndum transmisit. Ille intuitus eum, incidi ejus precepit capillos, hunc suum negans filium fuisse. Post obitum quoque ejus, dum a Chereberto ejus filio loco fratris aleretur, a Sigeberto evocatus iterum incisis crinibus Colonie in custodiam traditur. Unde fuga lapsusa elapsus Aimoin succrescentibus capillis primum ad Narsetem’1 : Fredegarius, Chronicae, III, 89, Italiam tunc gubernantem, indeque ad imperatorem transiens familiarissimus ei efficitur. (54vb) Lapso sane pauci temporis intervallo, Guntrannus Boso, cujus supra meminimus, ad sepulchrum Domini orationis gratia properans, eum Contantinopolim repperit. A quo, ut ipse post asseruit, sollicitatus, ad Gallias rediit ac Theodoro episcopo Massilie exceptus, sumptis ab eo equis, ad Mummulum ducem qui a Guntranno rege desciscens in Avennioneb Avennionem Aimoin confugerat se confert. Quod Guntrannus Boso agnoscens, ejus se velle conatibus contraire assimulans, Theodorum episcopum in custodiam posuit, arguens eum insidiatorem regni ausum fuisse suscipere. Sed pontifice sub duris custodibus Dominum exorante, lux inmensa totam subito in qua custodiebatur replevit cellulam, ita ut dux memoratus nimio arriperetur timore. Ductus tamen antistes ad Guntrannum regem, cum Epiphanio antistite, qui de Ytalia Massiliam demigraverat, iterum mancipaturc mancipantur R, P custodie. In qua quidem Epiphanius obiit, Theodorus vero innoxius repertus ad sua rediit. Nam prolatis litteris ex nomine fidelium Childeberti, quibus inscriptum erat ut Gundoaldum honorificentissime exciperet, absolutus est. Guntrannus sane dux cum alio duce Guntranni regis thesauros Gundoaldi, qui ad quandam maris insulam eventum rei prestolando demigraverat, dividens, non parvum auri ac argenti pondus in urbem Arvernnorum devexit. Ex qua ad Childebertum demigrans, in redeundo a Guntranno rege cum filio [f55] (55a) captus minis ab eo terrebatur ; quodque penis, pro invitato a se Gundoaldo, consumeretur, interminantem sepe audiebat. Cui ille : « Ex hoc, inquit, me innocentem comprobabo, cum, filio in obsidatum tradito, Mummolum ejus fautorem ingenio captum tibi tradidero ». Credidit rex pollicenti et, retento puero, ipsum sinit abire. Qui Avennionem cum copiosa suorum manu vallans urbem, quibusdam [satellitibus] Rhodano submersis, ipse, colloqui Mummolo cupiens, super ripam brachii fluvialis quo civitas cingitur deambulabat. Hortatu denique Mummoli, spondentis nil adversi eum passurum, flumen cum uno ex amicis ingressus, socio aquis submerso, Boso undis se huc illucque circumferentibus, hastam a milite sibi protensam arripiens, ereptus est. Demum, illatis sibi a Mummolo convitiis et gravioribus illi a se relatis, dum eum opsideret, Gundulfus, cujus supra meminimus, missus a Childeberto, eum ab obsidione removit, Mummolum secum deducens in Arvernum. ‘Qui diu ibi residere fastidiens, ad suam unde digressus fuerat rediit civitatem ; junctusque duci Desiderio, qui ad eum, ut diximus, de pago venerat Tolosano, evocatum Gundoaldum more antiquorum Francorum regem proclamantes esse suum, elevaverunt eum super clipeum. Cumque tertio totum cum eo circumissent exercitum, clipeus repente ruens cum rege, vix a terra elevari potuit’3 : Gregorius Turonensis, Historiae, VII, 10.

(55b) Erat, dum talia agerentur, mensis decimus, apparueruntque in vineis pampini cum uvis ad plenum formatis, et in arboribus floresd Mira P note marg. m. XVe. .

Pharus quoque ignea, per celum nocte currens media, late mundum luce lustravit clara.

Columpna etiam ignis celo pendere est visa, cui superposita erat stella magna. Quod estimabant homines interitus Gundoaldi esse indicia, cum et terra tremeret ac alia multa parerent signa.’4 : Gregorius Turonensis, Historiae, VII, 11