[f37]

[8] Justinianus, eo in tempore, postquam triginta octo annis imperium felici rexit sorte’1 : Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, I, 25, p. 62 : Gregorius Turonensis, Historiae, IV, 40, p. 171-172, sceptrum cum corona regni Justino reliquit minori. ‘Fuit autem Justinianus vir fide catholicus, pietate insignis, equitatis cultor egregius ideoque ei omnia cooperabantur in bonum’2 : Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, I, 25, p.63. ‘Qui et bella civilia prospere per varios duces, et maxime per Belisarium, gessit et in causis civilibus componendisque legibus mirificus extitit. Ob causam etiam multimodam, vel victoriarum’3 : Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, I, 25, p. 62, “ut Alamannicus, [f37v] (37va) Gothicus, Alanicus, Wandalicus Africanusque diceretur, habere agnomina meruit. Extruxit quoque idem princeps intra urbem Constantinopolim Christo Deo, qui est sapientia Dei Patris, templum, quod Greco vocabulo Agiam Sophiam, id esta idem R, P Sanctam Sapientiam nominavit. Cujus opus adeo cuncta edificia excellit ut in totis terrrarum spatiis huic simile non possit inveniri”4 = Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, I, 25, p. 62-63. Qui videre testentur5Jn., 3, 11.