[f25v]

[12] Interea Chrotildis regina, Parisius residens, filios Clodomiri nepotes suos solerti nutriebat diligentia. Childebertus vero zelo ductus, quod videbat reginam maternum super eos declinasse animum, autumans deperire sibi quicquid materni affectus in illis transfundebatur, Clotharium excitat ut e medio hominum tollendi adolescentes occasionem querat. Dolosaque ad invicem captantes consilia, ad matrem dirigunt, qui memoratos juvenes ab ea susceptos ad se perducerent, asserentes velle se debitam illis regni reddere portionem. Dolum regina non previdit mandatoque filiorum paruit eo studiosius quo adolescentulis bene esse gratulabatur consultum. Suscepit legatus juvenes, ut eos duceret ad reges. Eo discedente, e vestigio advenit alter, forcipes et gladium deferens ; quibus regina visis inquirit quid sibi ista velint. Cui veredarius : « Sic, inquid, mandant filii tui : velis, ne tuos nepotes tonderi, an gladio percuti delibera. Unum enim eorum necesse est fieri »1 : Gregorius Turonensis, Historiae, III, 18. Quo illa audito,  alta trahens a pectore suspiria, ingemuit2Ovidius, Metamorphoses, II, 774 : "Ingemuit vultumque ima ad suspiria duxit." et ait : « Nunc mihi bonum est cum filiis meis mori. Mortua pietas est. Nunc profecto illud est tempus quo, si omnes dent sua consilia, huic malo remedium inveniant nullum ; novum hoc flagitii genus est, quo patruia partui P innocentium appetunt vitam (25vb) nepotum ! Doleo, fateor, parricidas generasse me filios, qui non possent parcere parentibus. Sed de illis taceo, quos justa allegatio materne calamitatis exosos fecerat. Verum in istis nulle repperiuntur cause offensionis, nisi quod in regno natis regisque filiis debita invidetur portio paterne hereditatis. Pereunt itaque ad dolorem mihi, ad fructum illis. At querat quis ut quid eos occidere velint, cognoscatb P Omis quia ad presens ipsis mors eorum proficiet. Miseram me, que ad hos fructus fecunditatis sum reservata, ut infelicia eis porrigerem ubera, qui mihi cara nepotum auferrent pignora ! Ego, infantuli, vestre causa sum perditionis, que inconsideratis persuasionibus patrem vestrum objeci periculis mortis. Satis infelix mater fueram, avia volui esse sollicitior. Videns mihi etatem procedere, temptavi consulere post me nepotibus. Atque utinam consuluissem ! Sed nunc eos mihi quedamc quidem Aimoin eripit intolerabilis erumpna, quos magis magisque commendaverat natura et misericordia. Summe Deus, ne inter greges noxiorum deputes animas innocencium, nec eos seva infernorum crucient supplicia, sed mundo supernum iter carpentibus vestigio tranquilla eterne vite succedant habitacula ». His dictis, indignatione simul et compassione, vox est intercepta loquentis. Verum ubi spiritum resumpsit : « Et quid, ait, aliud restat ? Conditio mihi offertur, utrum malimd malum P eos tonderi, an gladio percuti. Sed utcumque se res habeat, nullatenus clericos fieri paciar »3 : Gregorius Turonensis, Historiae, III, 18 : "Satius mihi enim est, si ad regnum non ereguntur, mortuos eos videre quam tonsus." ! Hec dixit, [f26] (26a) putans quod pietate flexi nature a tanto desisterent scelere. Quamvis enim nota ei esset Clotharii feritas, nunquam tamen credere potuit quod usque ad parricidium perseveraret. At ille longe ab ejus sentencia aberrans, arreptum seniorem natu puerume P Omis ad terram elisit, cultelloque latus perfodiens vita privavit.

Hic intereuntur filii Clodomiri.

Quod cernens juvenior, ad Childebertum se contulit et, suffusus lacrimis, specie miserabili patrui inherens vestigiis, orare veniam ac, ut animum sibi regis Clotharii conciliatum redderet, obsecrare. Motus ille miseratione fratrem deprecabatur ut nature contemplatione molliret iram, nepotique parceret, supra iram constituens jus nature. Promittebat etiam se pro hujus rei vicissitudine beneficium quod ipse vellet recompensare. Cui frater : « Dum tu, inquit, hujus facti minister existas, ut quidf ut qui R, P misereri te velle simulas ? Quin potius puerum a te expelle, aut pro eo morere ». Veritus Childebertus verba fratris, nec ejus valens, immo nolens, contraire voluntati, puerum a se reppulit. Quem Clotharius eo quo fratrem ejus interemit modo. Reliquus qui supererat e fratribus, vite potius ac saluti quam regno intentus, prompta fidissimorum sibi famulorum ope usus, fuga se exemit periculo. Ei nomen Clodoaldo, qui postea clericus factus presbyterque ordinatus, digne est conversatus ; et vite finem sortitus, Novigento villa territorii Pa (26b) risiace urbis sepultus, multis miraculorum signis celo se vivere declarat. Clotharius autem, nutriciis puerorum pari modog P Omis ; pariter Aimoin neci traditis, ascenso equo, ab eo recessit loco una cum suis. Tunc Chrothildis regina ablata nepotum corpuscula, condiens aromatibus, in basilica Sancti Petri fecit humare’4 : Gregorius Turonensis, Historiae, III, 18. ‘Theodericus autem Theodeberto filio suo despondit uxorem, vocabulo Wisegardam, filiam Waconis regis Langobardorum’5 : Gregorius Turonensis, Historiae, III, 20.