[13] Hic locus nos ammonet, intermissa paululum coepte rei serie, exordium nos hujus pandere gentis et preterita retro tempora extractando repetere, maxime cum preclara quedam gesta Francorum in historia contineantur Langobardorum.
Unde venerunt Langobardi.
‘Guinili igitur, qui et Langobardi, ab insula Germanie que Scadinavia dicitur egressi, Ibor ac Aione ducibus, regionem que Scoringa dicitur quasi habitaturi sunt ingressi’
1 : , Historia Langobardorum, I, 7. ‘De qua propter victus penuriam exire compulsi, transierunt in Mauringa’
2 : , Historia Langobardorum, I, 10-11. ‘Unde progressi [habitaverunt in Golanda, mortuisque ducibus, regem sibi] Agelmundum filium Aionis ducis statuerunt, qui triginta trium curricula annorum illis prefuit’
3 : , Historia Langobardorum, I, 14. Cui “Lamissio, Lamissioni quoque Lethu. Post Lethu regnavit Hildehoc. Quo defuncto, quintus Gudehoc regnum suscepit”
4 = , Historia Langobardorum, I, 18. Deinde post pugnam quam inter Odoacrem ac Pheletheum fuisse superiori commemoravimus libello, “profecti Langobardi de Golanda pervenerunt in Rugiland, que latine Rugorum patria dicitur”
5 = , Historia Langobardorum, I, 19. Nam [f26v] (26va) land, lingua Germanorum, patria dicitur verbo Latinorum. ‘Exempto autem humanis rebus Gudehoc, successit ejus filius Claffo. Decedente quoque Claffone, Tatoa toto P avant corr regnum tenuit’
5 : , Historia Langobardorum, I, 20. “Quo tempore Langobardi, relicta Rugorum patria, venerunt in campis patentibus qui sermone barbarico Fleth appellantur”
6 = , Historia Langobardorum, I, 20, manseruntque ibi. ‘Quo dum demorantur, Rodulfus, rex Herulorum, foedus quod cum Tatone pepigerat irrumpens, eo quod compererat fratrem suum germanum a filia Tatonis nefandissime interemptum, bellum ei intulit’
7 : , Historia Langobardorum, I, 20. Sed ipse cum suis a Langobardis superatus, vita pariter et regno est privatus. Tanta autem consternatio ac, ut verius dicam, mentium alienatio ejus invasit exercitum “ut virides segetes lini campos flumina crederent. Dumque brachia ac sib ac si P ; quasi Aimoin nataturi extenderent, a supervenientibus sine difficultate cedebantur hostibus”
8 = , Historia Langobardorum, I, 20. ‘Irruit autem super Tatonem Wacho, filius fratris sui ; interfectoque eo, regnum ipse jam octavus super Langobardos tenuit’
9 : , Historia Langobardorum, I, 21 (abrégé avec erreurs). Hujus filiam, ut predictum est, Theodericus filio suo Theodeberto despondit. Quam ille post mortem patris relinquens, Deutheriam, romani generis feminam, hac de causa duxit uxorem. ‘Dum Gothi, post mortem Clodovei, multa de his que ipse eis abstulerat pervasissent, Theodericus Theodebertum filium suum ad ea recuperanda direxit. Qui ad urbem Biterris accedens, legatos ad castrum Caprariam, ut sibi cives aperiant, dirigit’
10 : , Historiae, III, 21. ‘Deu (26vb) theria vero, mulier nobilis et sapiens, cujus vir ad predictam urbem propter hostilem transierat incursum, Theodeberto mandavit quod veniens cum pace susciperetur. Quo adventante, illa ei obviam est progressa : cujus specie rex captus, suo eam conjunxit stratu’
11 : , Historiae, III, 22.