[17] ‘His diebus beatissimus Benedictus pater, et prius in loco qui Sublacus dicitur, qui ab urbe Roma quadraginta milibus abest, et postea in castro Cassino quod Harum appellatur, et magne vite meritis et apostolicis virtutibus effulsit’
1 : , Historia Langobardorum, I, 26. ‘Quo etiam tempore sanctissimus Agapitus romane sedis pontifex, ad regiam urbem profectus, Justinianum principem in Euthicis sectam dilapsum ad veram et catholicam reduxit fidem. Dampnatoque Anthimo patriarcha Constantinopolitano, non multo post idem papa apud eandem urbem diem obiit’
2 : Liber Pontificalis, : MGH, p. 142 et 143. Cui successit in pontificatu Silverius. ‘Hic levatus est a tiranno Theodoto, qui apud Gothos regnum arripuerat, sine deliberatione decreti imperialis. Qui corruptus pecunia talem timorem induxit clero, ut qui non consentiret gladio puniretur’
3 : Liber Pontificalis, LX, p. 290, l. 1-3. ‘Post menses duos nutu divino extinguitur Theodotus, et elevatus est rex Witigis’
4 : Liber Pontificalis, LX, p. 290, l. 6. ‘Tunc veniens Belisarius patricius in partes Sicilie, audivit quod Gothi fecissent sibi regem et inde per Campaniam properavit Neapolim. Quam et obsidere cepit, quia cives Neapolitani noluerunt aperire ei. Qui pugnan[f28] (28a) do civitatem introivit et Gothos quoscumque obvios habuit neci tradidit’
5 : Liber Pontificalis, LX, p. 290, l. 10-14, ‘factoque maximo bello contra Witigis’
6 : Liber Pontificalis, LX, p. 290, l. 16, ‘ingressus urbem Romam et civitatem munivit’
7 : Liber Pontificalis, LX, p. 290, l. 17 à p. 291, l. 1. ‘Tunc recolligens Witigis multitudinem Gothorum, uno anno ita obsedit urbem Romam’
8 : Liber Pontificalis, LX, p. 291, l. 6-7, ‘ut nulli esset facultas egrediendi vel ingrediendi’
9 : Liber Pontificalis, LX, p. 291, l. 6-7. ‘Verum intra civitatem, fame opprimente populum adeo ut aqua venundaretur pretio’
10 : Liber Pontificalis, LX, p. 291, l. 8-9, ‘pugne tamen maxime fiebant a Belisario defendente Romanos vel civitatem adversum Gothos. Quos etiam Ravennam fugam petere postmodum compulit’
11 : Liber Pontificalis, LX, p. 291, l. 12-13.
‘Tunc Vigilius diaconus qui apud Constantinopolim erat apocrisarius’
12 : Liber Pontificalis, LX, p. 292, l. 1 animadvertit displicere augusto simul et auguste dampnationem Anthimi patriarche Constantinopolitani, et volens sibi apud dominos rerum parare gratiam, ‘persuasit auguste ut mitteret ad Silverium pontificem litteras hoc modo scriptas :
13 : Liber Pontificalis, LX, p. 292, l. 1-13. « Aut ad nos, inquit, ne pigriteris venire, aut certe scriptis tuis revoca Anthimum in locum suum »
. Quibus beatus Silverius perlectis ingemuit et in hec verba imperatrici rescripsit : « Licet hec causa finem temporali mee inferat vite, ego tamen, domina augusta, rem hanc numquam faciam ut revocem hominem in dampnata perfidia permanentem »
. Hac de re indignata, augusta mittit Vigilium ad Belisarium, precipiens ut, inventa occasione, Silverium in exilium ageret Vigiliumque pontificem constitueret qui se revocaturum Anthimum repromiserat. Hujus (28b) precepti tenorem suscipiens Belisarius : « Ego, inquit, voluntati principum contraire non audensa audiens P , licet invitus, jussionem adimplebo; sed hujus machinator sceleris iram non effugiet judicis cuncta cernentis’‘Subornatis itaque testibus qui dicerent dominum papam Gothis civitatem simulque patricium tradere voluisse’
14 : Liber Pontificalis, LX, p. 292, l. 13-14, ‘jussus est presentare se ad audientiam in palatium principis. Et ingredientem cum solo Vigilio, Anthonina patricia sic alloquitur :
15 : Liber Pontificalis, LX, p. 292, l. 17 à p. 293, l. 3. « Dic, domine Silveri, quid fecimus ut nos tradereb tradedere P in manus Gothorum velles ? »
. Adhuc ea loquente, ingressus Johanes, subdiaconus regionarius prime sedis, tulit pallium de collo ejus induitque veste monachica’‘Qui apud Pontiam insulam exilio relegatus’
16 : Liber Pontificalis, LX, p. 293, l. 6, ‘inibi confessor vita decessit’
17 : Liber Pontificalis, LX, p. 293, l. 7. ‘Vigilius vero in pontificali sede resedit. Iterato Belisarius, cum Witigisc Wigitis R, P rege Gothorum dimicans, exercitum ejus maxima cede labefactavit ipsumque captum Constantinopolim triumphans perduxit’
18 : Liber Pontificalis, LXI, p. 296, l. 2-5.