[18] ‘Verum Childebertus rex Francorum, ascito in auxilium Theodeberto, Theoderici filio, nepote suo, adversus Clotharium fratrem suum pugnatum ire disposuit’
1 : Liber Historiae Francorum, 25, p. 282, l. 14-16. Nuncius ad Chrotildem matrem supradictorum properat regum, que tunc Parisius morabatur, asserens utrosque germanos fratres in mutuam perniciem exercitus adunare multitudinem. ‘Quo comperto, mater filiorum, condolens nequitie, materni affectus prestricta necessitudine ad sepulchrum sancti Martini properat. Et lacri[f28v] (28va) marum effudens flumina, oratione fudit ad Dominum in hec verba : « O bone, inquit, Jesu, qui discordes elementorum cursus federe sancto consocias, tu fratres malo discordie temerantes jura nature in unitatem pacis redire concede. Nec mihi obsit quod tales genui vel etiam educavi qui ignorent fratres et affectus nesciant propinquorum. Interemerint patruos, jugulaverinta vigilaverint P nepotes ! Non tamen eo usque fore processuros existimavi ut quod nati sunt obliviscerentur. Tu modo, omnipotens Pater, qui nature auctor atque arbiter es, honestum inter germanos compone pactum, tu pertubatores pacis potentie tue virtute deterre’
2 : Liber Historiae Francorum, 25, p. 282, l. 21-25. Has illas preces pro natorum salute fundentem audivit Omnipotens, celique a parte serena intonuit. ‘Nam Clotharius, periculum ratus adversum duorum potentum regum copias prelio decernere, confugium in Aurelianensi pago in loco qui Combros dicitur fecit, donec aut animus erga se fratrumb fratrum R ; fratrem P tranquillior aut sibi ad resistendum virtus numerosiore suorum manu, qui jamjamque affuturi credebantur, esset paratior. Major autem spes ejus in Christi Domini virtute consistebat’
3 : Liber Historiae Francorum, 25, p. 282, l. 17-21, ‘cum ecce subito in loco quo adversarii castra fixerant matutino sub tempore audita sunt tonitrua mugire, imbres ruere, fulgura vero per procellas dejecta tentoria rupere equosque eorum in diversa egerunt. Porro militaris manus, solis contra violentiam imbrium contecta clipeis, misericordiam Domini efflagitatura, humi prosternitur utque moderatiori quam mereban (28vb) tur vindicte pena ferirentur exorant. Quodque ammirabilius est : in castris Clotharii nec spiritus flavit venti, nec pluvie cecidit gutta, nec ulla prorsus coruscationis apparuerunt signa. Tum demum qui venerant exterminatum legatos miserunt ad Clotharium, qui pacem peterent fedusque perpetuum inirent. Quod ille volens concessit et ex utriusque exercitus consensu utrimque discessum’
4 : Liber Historiae Francorum, 25, p. 282, l. 25-27 et p. 283, l. 4-24. Ita precibus Deo devotissime mulieris matris videlicet sue ab imminenti piaculo simul et interitu fratres erepti, immane facinusc fecimus P quod mente conceperant explere permissi non sunt. Fuere plerique leti quibus placebat concordia germanitatis.
‘His diebus beatus Germanus, positus sopore, inspicit a quodam sene claves sibi porte parisiace porrigi, et interrogans quid hoc fieret, accepit responsum : ut salvas eas faceret. At post civitatis ejus episcopo nomine Eusebio decedente, dum precellentissimo regi Childeberto occurrisset, in ejus electione mox effectum illa vox celestis promeruit, et episcopatus sortitus est gradum dignitatisd Aimoin Omis ’
5 : , Vita Germani episcopi Parisiensis, : MGH, Passiones vitaeque sanctorum aevi merovingici, t. VII, p. 380, l. 15-16 et p. 381, l. 1-13. =BNF lat. 12711 f. 28.