École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Germain-en-Laye » Cartulaire » 13 août 1124 — 29 mars 1125

Confirmation par Louis VI des biens du Prieuré

  • B Arch. nat., T* 6716, fol. 6.
  • a Le prieuré de Saint-Germain-en-Laye : origines et cartulaire, éd. Joseph Depoin, Versailles, 1895.
D'après a.

In nomine Sancte et Individue Trinitatis, Ego Ludovicus Dei gratia Francorum Rex. Universis Dei et Eclesie cultoribus tam posteris quam instantibus et precipue successoribus nostris Francorum regibus certum haberi, firmum teneri volumus, quod universa beneficia que antecessores nostri Francorum Reges ecclesie B. Vincencii et S. Germani de Leya, videlicet Robertus Rex qui ecclesiam ipsam a fundamentis fundavit, et Henricus rex filius ipsius, et Philippus pater noster, contulerunt, vel in posterum quilibet concessuri vel donaturi sunt, et nos bona voluntate et utili concedimus et firmamus.

In primis totam villam predicte ecclesie adjacentem omnino liberam et quitam, cum sanguine et latrone et omnibus forisfactis in corpore ville factis, sive omnibus consuetudinibus de corpore ville moventibus.

Omnem quoque decimam vini et annone mee et avene que attinent ad cellarium vel granarium Pissiaci id est de Trel et de Charlavana et de ipso Pissiaco, et decimam Alvers, et annone et leguminum et avene undecumque sit. Similiter et decimam et annone mee et avene et leguminum de Acquilina et omnium crescentiarum mearum, si que mea fuerunt facte.

Molendinum quoque Filiolicurtis, et unum modium annone habendum perpetuo, unoquoque anno, de molendino quem, pacto tali, Columbenses monachi concesserunt fieri super Stagnum Sancti Germani de Leya Bertholomeo de Fulcoio.

Terram etiam Gaudine.

Similiter et brancas de Leia, quantum necesse fuerit ad focum monachorum, necnon et mortuum licnum, quantum sufficit ad usum monachorum et hospitum suorum, et pasturam totam pecoribus monachorum, et etiam hospitum suorum, et ut monachi Centum porcos habeant libere discurrentes per totam Leiam tempore glandium. Vivum etiam nemus quantum fuerit necessarium ad edifficia monachorum, vel nova facienda, vel vetera reparanda.

Galterum quoque colibertum, et omnem ejus posteritatem et V hospites apud Ruoldicurtam. Hec omnia benigne concedimus monachis Columbensibus Deo Sanctoque Germano servientibus.

Que ne in posterum alicujus malivoli possint invidia infirmari vel vetustate deleri, nostri nominis karactere et sigillo signari et corroborari precepimus.

Actum publice apud Sanctum Germanum, presentibus episcopis nostris, Carnotensi videlicet Gaufredo et Manasserio Meldensi cum clericis suis, abbate Sti Stephani de Vallera et Hugone de Bugis preposito, et Galterio de Bona valle archidiacono, et aliis multis. Data per manum Stephani Cancellarii  . Astantibus... S. Stephani dapiferi. S. Gisleberti buticularii. S. Hugonis constabularii.