École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Germain-en-Laye » Cartulaire » Entre 1125 et 1131

Aston du Pecq donne au Prieuré un gourd dans la Seine, en présence du Roi.

  • B Arch. nat., T* 6716, fol. 81.
  • a Le prieuré de Saint-Germain-en-Laye : origines et cartulaire, éd. Joseph Depoin, Versailles, 1895.
D'après a.

Notum fieri volumus quod quidem miles, Asto videlicet De Alpeco, huic ecclesie S. Vincencii martiris et S. Germani confessoris Gauterio milite filio suo, juniore Odone scilicet concedente, gurgitem in Sequana dedit. Sed quia de feodo erat, monachis illum accipere hesitantibus, et inde vexari metuentibus, ipse et Odo filius ejus eum semper tuendum et omnibus diebus vite sue a domino de quo est, publice coram rege L. et L. regis filio et Regina, qui tune temporis hoc in loco morabuntur et multis astantibus. Ex parte monachorum testibus Symone Ternel, Hugone de Manlia, Willelmo de Roslio, Sulpicio famulo, Goisleno ipsius filio, Gauterio filio Haemeri. Monachi qui tunc ibidem deservebant hi fuerunt : Raherius prior, Osbertus, Johannes, Goscelinus. Radulphus Ex parte vero Asthonis, Hugo Malnutritus.