École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Germain-en-Laye » Cartulaire » Cartulaire. Saint-Germain-en-Laye. Joseph Depoin, Le prieuré de Saint-Germain-en-Laye, origines et cartulaire, Versailles : Cerf et Cie impimeurs, 1895, 30 p.

Ego Eufemia ecclesie S. Marie de Altabrueria humilis priorissa, et totus ejusdem loci fratrum et sororum conventus,..... notum fieri volumus compositionem illam que facta est inter Columbensem ecclesiam et nostram, super capella de Haubertcourt. Capellam istam quidem miles, Albericus nomine, qui eam in fundo suo edificaverat, nobis donaverat. Quem cum vellemus utpote nostram possidere, monachi Columbenses tam ex dono militis predicti quam ex jure parrochiali ecclesie de Origevalle, ad juridictionem suam dixerunt pertinere.

Cumque ergo inter nos et prefatos monachos super hoc negocio controversia versaretur, vir venerabilis Gatho de Pissiaco mediatoris functus officio, que sunt quomodo inter duas ecclesias sine utriusque dispendio componentur.

Modus compositionis fuit talis. Vir reverendus Gumbertus abbas ecclesie Columbensis assensu tocius conventus sui, quicquid in capella prefata habebat cum decima x agripennorum, v videlicet ex parte Stephani de Crisperiis, et v de sua, ecclesie nostre concessit, salvo tamen ecclesie de Origevalle jure parrochiali.

Erunt autem hii x agripenni infra metas assignatas, a superiori videlicet valle usque ad duas arbores subtus designatas, de aliis terris omnibus que sunt in decimatione Columbensis ecclesie, quas nos poterimus adquirere, tam in plano quam in nemore, et ad culturam protrahere, reddemus decimas Columbensi ecclesie, et hoc faciemus sine fraude, sine diminutione, sine dolo, sine contencione, nec unquuam alicujus Romani privilegii quod nunc habeamus vel in futuro habituri simus auctoritate munite, vel aliqua terrena potestate fulcite, resiliemus ab hac compositione.

Hujus rei testes sunt : Gatho de Pissiaco, Giralmus socerus ejus2, Albericus de Haubercurt, Gauterus de Basemonte ; hii sunt milites. Garinus, Latiniacensis ecclesie quondam abbas ; Geruagerius Neaflensis monachus ; Gaufredus prior Altebruerie1; Paganus de Fulcosa clericus ; Stephanus de Crisperiis, burgensis.

Actum est hoc . Ad majorera istius rei confirmationem ego Maria Dei nutu Fontiseb(raldi) abbatissa sigillum nostrum presenti carte superaddimus, et concessionem factam concedimus.


2 Le texte porte Socius.
1 Haute-Bruyère, comme toutes les fondations relevant de Fontevrault, comprenait une double communauté d'hommes et de femmes ayant chacune un supérieur ; mais la direction du couvent appartenait aux femmes.